Series II Band 3 · No. 223.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

[11. September 1699.] [219.227.]

Latin

Viro doctrina et meritis insigni Dⁿo Burcardo de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D. Über dem Text von l1 weist Leibniz, nachdem er die Anrede an de Volder eingeklammert hat, den Schreiber Johann Barthold (Bartholomaeus) Knoche für die zu erstellende Reinschrift l2 an: rein abzuschreiben von Bartheln in form eines Briefes, auff 3 halbe Bogen in quarto, da dann diese [erste] worth alhier die ich eingeschlossen ausszulassen, weil ich sie selbst hierin schreiben will.

Bene est, quod agnoscis, in axiomate, quo enuntiatur pluris esse idem promptius efficere, totam consistere causam; atque adeo, concesso hoc uno, meam virium aestimationem esse demonstratam: quo nunc nescio an non contentus esse possim, nam et confirmatur axioma omnibus experimentis; et quale a me adhibetur, antehac ab omnibus concessum fuit; et, ni fallor, rem omnem ad simplicissimas liquidissimasque notiones reducit, quod antea non est factum. Fateor non fuisse a me animadversum, adductas a Te in contrarium rationes, nihil enim mihi gratius est, quam posse rationibus agere: sed quia eas nunc distinctius indicas, augesque; satisfaciam lubens, ostendamque ni fallor difficultates non aliunde profectas, quam ab alieno axiomatis sensu.

Tempus ais merum Ens rationis esse: Esto ita, quanquam id non minus magisve reale putem quam motum. Hinc subjicis tempus nihil efficere, recte sane: sed satis intelligis, esse aliquam causam vel perfectionem in agente, quae facit ut actio libera promtius praestetur: et hanc perfectionem a tempore velut a posteriori aestimamus, nec alia apparet ratio unde cognoscatur. Itaque Axioma, etsi certo sensu sit universaliter verum, ut infra dicam, tamen ut tollatur omnis scrupulus, intelligendum est de materia substrata, nempe de actione per se, sive pura et a solo agente dependente, qualis est cum sine obstaculo movetur ac vim suam libere exercet, ubi caeteris paribus unica ratio eam aestimandi est tempus, quo id quod agit absolvit. Unde cum dixi actionem promtiorem pluris esse, vel plus esse leucam absolvere una hora quam duabus, satis indicavi de qua actione sermo esset, intelligique ex se promtiorem seu quae promtior est, etiam cum libera est; opposita illi quae ideo tantum promtior est, quod minus impeditur. Hanc actionem quam hic liberam appello, soleo aliquando et formalem vocare, cum sit agenti naturalis seu per se ex rei scilicet natura vel statu profluat; unde continua sit oportet, nam interruptio aliunde nascitur: atque adeo intelligenda etiam est actio pure libera, violento non mista seu quae nullam invenit externam vim vel resistentiam, quam superare debeat; alioqui enim ex ejus duratione sola, quam quippe resistens moderatur, vim agentis aestimare non licere manifestum est: nec adeo actio violentiam externo faciens, perinde ac libera, pro simplici exercitio potentiae haberi potest, neque est proinde in ratione composita potentiae et temporis quo exercetur: multumque interest inter exercitium quod potentiam conservat, quodque ex ea sponte profluit, et inter usum qui consistit in abusu seu destructione ob conflictum cum externo. Etsi autem revera nulla actio in ^#.[natura In A: natura est sine sit sine^#.] obstaculo; abstractione tamen animi separatur quod in re per se est, ab eo quod accidentibus miscetur, praesertim cum hoc ab illo accipiat aestimationem tanquam a priori.

Atque in eo jam consistit solutio nodi, qui ni fallor ut adhuc haereres fecit. Nempe in actione vim suam consumente (ob impedimentum scilicet superandum, in quod vis transferenda est) non jam vis a duratione, sed simpliciter ab effectu aestimari debet; cum quantocunque tempore concesso, major effectus a data vi praestari non possit, quippe quae promtius agendo tantum se ipsam eo promtius consumit: cum contra exercitium potentiae conservativum prom- tius agendo prosit sine jactura. Nonnulla horum Catelano jam olim dixi, simul innuens, tantum abesse ut (quod ille putabat) temporis consideratio mihi obstet, ut potius mea sententia inde demonstretur, sed alia longe ratione quam ille expectabat, nempe ea quam Tibi aperueram tanquam qui analysi adeo ut mihi videtur profunda et pulchra dignior appareres, apud ipsum autem et in vulgus adhuc dissimulavi. Et in eo praeclara apparet harmonia, ut eadem aestimatio proveniat sive mobile agat vim suam inter agendum servando nihilque aliud producendo nisi ut sic dicam ipsum sui effectum ^#.[formalem In A: formalem, seu exercitium, vel exercitium,^#.] nempe loci mutationem; sive alium producat effectum actione violentiam faciente adeoque vim agentis consumente, qualis est, cum pondus attollit aut elastrum intendit: utroque enim modo concluditur vires esse in duplicata ratione velocitatum.

Quod autem Catelano dixi, semper aequari causam integram et effectum plenum, verissimum nunc quoque censeo. Effectus vero tunc mihi est non formalis ille, qui modalis est tantum, sed realis qui scilicet rursus alicujus effectus causa esse possit, qualis Effectus realis est corpus habere datam velocitatem, grave ad datam elevandum esse altitudinem, elastrum tensum esse ad datum gradum,

Leibniz hat im folgenden, kleingedruckten Abschnitt im Konzept L zunächst die Passage von itaque bis censeo ergänzt und sie dann zuerst von itaque bis movetur, danach auch bis censeo in eckige Klammern gesetzt, um sie *von der Reinschrift auszuschließen, was Knoche bei seiner Abschrift l1 allerdings ignoriert. Deshalb streicht Leibniz in l1 zunächst den Text bis* movetur, danach auch den Rest des Absatzes. Diesen ersetzt er durch das direkt anschließende neque is ... violentiam faciente, den vorangehenden Teil durch die Neuformulierung des Absatzes ab Interim in ipsa. itaque in actione ipsa libera seu in motu irrefracto si quid effectus realis analogum intelligamus hoc sensu non erit mutatio loci sed novus mobilis rei status in momento sequenti, qui aequalis sit statui momenti prioris: quod fit cum corpus libere id est aequivelociter movetur. Sed cum ita nova vis non producatum novum effectum in realem produci non censeo. Semper autem reperitur quae eundem effectum realem producere possunt (quod non fit in alio nisi actione vim agentis consumente seu violentiam alteri faciente, ubi quantum temporis impendatur non refert) ea quoque eandem habere actionis liberae aequalibus temporibus exercitae quantitatem itaque ut summatim dicam vis sive actionis liberae quantitate, sive actionis violentae effectu recte aestimatur. neque is in alio actione libera produci potest sed tantum violentiam faciente. Interim in ipsa quoque Actione libera vel formali ipsius Mobilis, dum concipitur ut agens in se ipsum, possumus analogice quendam concipere Effectum realem, qui non erit loci mutatio (quam tantum ut aliquid modale considero), sed ipsum mobile velocitate data processurum momento sequenti, ortum ex seipso eadem velocitate procedente momento antecedenti. Et hoc sensu etiam in actione formali seu libera verificatur axioma de causa plena et effectu integro aequalibus. Sed ita conservatur potius vis prior, quam producitur nova; unde etiam manifestum est, non posse novam vim produci quin simul prior consumatur, alioqui vis cresceret in universum. In genere autem verum manet, nihil referre, sive in libera actione sive in violentiam faciente, quo tempore effectus realis producatur; etsi in libera tempus per se sit jam determinatum, quod in violenta pro circumstantiis variatur. Sed quoniam tamen potentia per actionem liberam se exercens frustra aestimaretur effectu suo reali, quippe qui est identicus seu per omnia idem cum causa, itaque tunc ad effectum modalem utiliter fit faciendusque est unice recursus, ejusque promtitudinem, adeoque ad actionis liberae hinc aestimandam a priori quantitatem. Et ut summatim dicam, Von dicam bis zum Ende des Absatzes in A durch Anführungszeichen gekennzeichnet. in effectu reali nulla, in effectu formali, qui et modalis, omnimoda temporis ratio habetur, et vis sive libere exercita, ex quantitate actionis, sive violentiam faciens ex quantitate ^#.[effectus, In A: effectus, rite et recte et^#.] consentienter aestimatur; eodem semper proventu qualem dudum enuntiavi.

Quae cum ita sint, et attentius consideranti facile pateant, non possum non mirari Tibi ea ingenii judiciique vi praedito, hic inter meas sententias pugnam subesse visam: cum illae, post diuturnas meditationes natae quo magis examinantur, hoc magis cohaerere videantur: usque adeo ut quoties novae difficultates moventur, nova elegantium (ut hic ni fallor) considerationum materia detur. Equidem certo sensu pluris est etiam actiones violentiam facientes promtius absolvi, ut quadantenus Axioma universalissimum haberi possit, nam semper tempus lucrari plurimum refert, non apud nos tantum mortales, brevi quoad hanc vitam tempore circumscriptos, sed etiam apud immortalem rerum autorem, qui summa ratione omnia agens, nullum vel loci vel temporis spatium vel ut sic dicam terrenum, etsi infinitum habeat, negligit, aut non satis excultum transmittit; quod argumentum etsi a finali causa petitum non ideo minus solidum censeo: Non tamen semper, neque adeo in actione violentiam exercente, ex majore promtitudine major colligi potest potentia in agente, sed tantum major favor circumstantiarum; ut si grave impetu concepto recta potius quam in inclinato moveatur, quod in ascensu fit cum curva linea A B in plano verticali descripta in qua sursum oblique procurrit globus, tandem desinit in rectam verticalem tangentem B C.

Caeterum et Tibi hic accidit (quod mihi alias non facile), ut rationes a me adductas praeterires: veluti quod dixi nuper, differre motum promtiorem a tardiore, et differre in majus seu plus in eo esse realitatis; quae enim differunt, et specie non sunt diversa, utique magnitudine different: quorum non video quid negari possit. Putavi etiam alicujus apud Te momenti fore, quod mea aestimandi ratione (: dummodo promtior ex se actio eo perfectior censeatur :) pulcherrime efficitur eandem semper manere quantitatem Actionis motricis in mundo; atque ita scopus quem frustra quaesiverat Cartesius, quantitatem motus male conservari volens, tandem obtinetur. Quod si ista omnia nihil apud Te valent, vix est ut alia mea in hoc argumento aliquid apud Te valitura speremus: quamvis enim pulchri illi multiplices eventus in conclusionibus circa motus magis imaginationem affecturi videantur: semper tamen in libera collatione habebit quod excipiat, quem rationes non tangunt: neque aut a Te aut a me summa illa patientia exigenda est, qua opus foret omnia ad formalia argumenta redacturis, quorum legibus servatis alter ab altero aequa semper obtineret.

Caeterum ut alia quoque nonnihil attingam, exigebas ut probarem a priori legem continuationis in mutationibus: ego pari jure postulandum dixi, ut probaretur a priori lex continuitatis in motu. Attulisti rationem a directione, quia mota semper affectant rectam, respondi me consequentiam non videre, nam causam si qua corpora per saltum transferat, non ideo minus id agere posse ut transferat semper in recta. Itaque ni fallor Tibi probationem tuam absoluturo ostendendum erat, hoc eam facere non posse. Transcreationis hypothesin illustrationis causa addidi, locutus cum philosophis et inprimis cum Cartesianis, qui Deum omnia continue creare dicunt, non male: his ergo res moveri nihil aliud est, quam eas diversis successive locis reproduci, quam reproductionem per saltum fieri non posse ostendendum foret, aut potius ostendi nequit, nisi recurrendo ad rationem a me allatam pro lege continuitatis in universum. Quod si rerum reproductiones non admittis, attamen idem dicendum erit quaecunque sit causa motus. Praeterea etiam non admissam opponenti Hypothesin assumere potest respondens, donec illa refutetur. Interruptionem nec motus celeritati nec ejus directioni convenire recte dicis, nempe si semel ponas motum esse sua natura aliquid continuum. Sed qui continuitatem ex rebus prorsus rejiciet, is dicet nihil aliud esse motum essentialiter, quam saltus successivos per intervalla non ex rei natura sed Dei actione profluentes seu reproductiones in locis disgregatis, et philosophabitur fere ut si quis materiam componeret ex meris punctis disgregatis: eamque sententiam firmaret ex difficultatibus labyrintheis quae naturam continui circumstant: ex quibus sane sequuntur non saltus quidem, sed alia non satis communiter intellecta. Refutari autem nequit haec hypothesis saltuum, nisi ex principio ordinis ope summae rationis omnia perfectissime agentis.

Cum omne corpus extensum quale reapse in mundo reperitur, revera sit velut exercitus creaturarum vel grex aut confluges ut caseus vermium, non magis necessario inter partes corporis cujuscunque nexus erit, quam inter partes exercitus, et ut in exercitu alii milites aliis surrogari possunt, ita et in omni corpore extenso aliae pro aliis partes; neque igitur una pars necessariam cum alia connexionem habet: etsi in materia in universum uno sublato necesse sit aliud aliquid surrogari, prorsus quemadmodum cum milites in loco arcto (seu plures non capiente) clausi sunt, uno de loco excedente alium subire necesse est. Atque haec jam satis in praecedenti innueram, nec video quid pro corpore quocunque [afferri] possit, anima ademta, quod pro exercitu aut machina non aeque valeat. Unum ergo verum (non ad sensum tantum) seu Monadem esse intelligo, ubi illud est, in quo plures substantiae non sunt.

Ego quoque motui (comprehendendo sub eo motus causas) omnem corporum varietatem ascribo, et tamen inter partes materiae substantiale discrimen agnosco. Agnoscunt etiam alii omnes, qui animam rationalem tanquam substantiale aliquid extensionis expers, in homine collocant, qualem mentem non utique in omnibus materiae partibus admittunt.

Logicas notiones vel Metaphysicas appellare videris, quae nihil explanant: at tales ego ne notiones quidem censeo. Illam autem quam attuli tantum abest nihil explanare, ut ex ea et similibus demonstrationes maximi momenti derivari putem. Sed ita facti ^#.[sumus, In A: sumus, atque praeoccupati, et praeoccupati,^#.] ut quanquam in theoria ut sic dicam, intelligibilia ab imaginabilibus probe distinguamus, et distinguere nos protestemur, in praxi tamen non advertamus nos quae imaginabilia non sunt pene pro nullis habere.

Neque aliter capio, quod ais nihil te eorum intelligere quae de principio activo extensionem antegresso dicuntur, id est nihil eorum imaginari. Interim sufficit sententiam ^#.[necessario In A: necessario colligi ex consequi ex^#.] intellectis, ut intelligi et ipsa dicatur. Et tute ni fallor intelligis aliquid, cum Cartesiani de anima humana loquuntur, quae mihi ab aliis Entelechiis genere non differt. Itaque primae tuae quaestioni, quidnam sit principium activum, idem respondebitur quod quaerenti quid sit anima, quanquam ego paulo distinctius responderim. Interea id posse video praeventionem et autoritatem, ut multi quae in Cartesio intelligere sibi videntur, in aliis a se intelligi negent. Quod vero alteram quaestionem, utrum corpus animatum Entelechiam ab anima distinctam habeat, ita interpretaris, ut quaeri dicas de corpore animato tanquam toto, non de partibus privatim animatis; respondeo corpus tale aliam Entelechiam praeter animam et entelechias partium privatim actuatarum non habere: quin ipsa anima totius non foret nisi anima partis privatim animatae, nisi ob structuram totius ipsa simul dominans in toto anima esset.

Cum ais plus causae vel virium requiri ut data celeritate moveatur corpus majus, quam ut ea moveatur minus, jam tacite supponis corpus motui resistere. Nam si non resistit et indifferens ac velut in aequilibrio est; non video quid magnitudo ejus obstet impellenti, et auctis utcunque indifferentibus nunquam resistentia orietur, ac proinde si non est opus transiri per inferiores gradus, sufficiet quaecunque ratio vel impulsio ad motus velocitatem directionemque datam inclinans vel determinans; atque adeo sufficit quantulumcunque corpus motum quantocunque corpori secum abripiendo, sine resistentia, seu motu abripientis irrefracto. Quod cum non contingat, et contra ad majoris corporis motum producendum major vis impendenda consumendaque sit; intelligimus materiam motui resistere. Unde etiam comprimi prius se patiuntur corpora quam abripi; qua ratione etiam fit, ut in mutationibus lex continuitatis observetur, nec motus major nisi transeundo per minorem produci unquam possit.

Si ĕnteléxeia ab extensione plane differt, hinc infers nihil eam in extensionem posse. Sed motus nonne differt ab extensione? et tamen aliquid in eam potest. Deinde accurate loquendo, extensio est tantum modale aliquid, ut numerus et tempus, non res; cum abstracte designet pluralitatem possibilem continuam coexistentium rerum, materia vero est ipsae illae res plures adeoque est aggregatum eorum quae continent entelecheias. Itaque si extensionis appellatione ipsam materiam intelligis, non admitto entelechiam ab extensione penitus sejungi. Denique rem unam aliquid in aliam posse, in metaphysico rigore nihil aliud est, quam (ut de commercio animae et corporis inter nos convenit) unam sponte sua alteri respondere.

Non est quod dissensum excuses, neque enim res voluntaria est. Sufficere nobis utrinque debet studium veritatis, et examinandi diligentia et in dicendo conjunctus cum moderatione candor, quae non possunt non et prodesse et placere bene animatis. ^#.[Vale.^#.] In A: Vale. Dabam Hanoverae 1/11 Septemb: 1699.

P. S. Ex Dno. Bernoullio nostro intellexi majoris momenti videri Tibi ut in luce ponatur activitas substantiae, quam ut aestimentur vires corporum. Credo equidem, et judicium Tuum probo; sed semper tamen mihi visum est hanc esse portam, per quam transire e re sit ad Metaphysicam veram; ut nimirum a falsis notionibus vulgi Cartesianorumque etiam circa materiam et motum et substantiam corpoream animus paulatim liberetur, ubi intellexerit virium actionumque regulas ex illis non posse derivari; et jam vel ad Deum confugiendum esse ăpò mhxanh̃w vel altius aliquid in corporibus intelligendum. Quodsi non praeparata mens in adyta ^#.[illa In A: illa admittatur, ubi ducatur, ubi^#.] inde ab originibus substantiae et corporis inexpectata plane natura perspici potest, verendum est ne caligo offundatur a nimia luce.