Series II Band 3 · No. 222.

ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ

Helmstedt, 20. (30.) August 1699. [221.226.]

Latin

/

Illustris Domine, Patrone Gratiosissime,

Quod Tua pace consiliove facturum me scio, munus Philosophiam extra ordinem docendi modeste ambiam, eumque in finem literas ad Potentissimum Electorem ac Perillustrem Dn. Cancellarium juxta cum commendatitiis D. Schmidii M. Wagnero transmisi. Is, si jusseris, deferet ad Dn. Vicecancellarium, vel, si commodius videatur, Tibi omnia tradet. Precor autem, ut me adjuves, hominem peregrinum ac post Numen in Te solo confidentem. Dabo operam, ut aeternum celebrem tam insigne beneficium, quo me non sine Dei afflatu mactandum existimasti. Vale, literarum maxime Antistes, et me Tui observantissimum perpetuo fove. Scrib. in Acad. Jul. MDCIC. d. XX. August.

Illustr. N. T. subjectissimus E. S. Cyprianus.

A Monsieur Monsieur Leibnitzius, Conseiller privΓ© de S.A.E. de Brunsvic et Luneburg. Hannover.