Series II Band 3 · No. 221.
ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ
Helmstedt, 6. (16.) August 1699. [218.222.]
Illustris Domine,
Redit exoptatissimum illud tempus, quo Brunsvigam adventurus es. Ut igitur adventus Tui gaudio maturius frui possim, rogo Cl. M. Wagnero permittas, ut de omni illo negotio faciat me certiorem. Precor Deum privata pietate, quod etiam publice semper facturus sum, ut Te sospitet atque diutissime conservet. Vale. Scrib. in Acad. Jul. MDCIC d. VI. August.
Illust. Nom. T. subjectissimus M. Ernestus Salomo Cyprianus.