LEIBNIZ AN ERNST SALOMON CYPRIAN
Hannover, 20. (30.) Juli 1699. [215.218.]
Facsimile: PDF at uni-muenster.de
Vir Clarissime
Antequam responderem literis Tuis gratissimis, volui occasionem mihi dari aptam insinuandis desideriis Tuis. Itaque nuper cum Dⁿo ViceCancellario nostro de Tua doctrina et bene merendi voluntate locutus sum; nec ille abnuit, tui similes fovendos esse in usum Academiae et doctrinae solidioris incrementum, itaque spes est quod expetis, successum habere posse, nisi qua forte alia aula habeat quendam sibi propius commendatum, de quo tamen mihi non constat. Utcunque autem se res nunc habeat de extraordinaria professione, cujus nulla est fixa lex; puto tamen tui rationem quam oportet suo tempore habitum iri. Cum alios propediem affuturos ais, mihi nec visos nec cognitos, videris certos nescio quos homines in animo habuisse, de quibus mihi certe nihil auditum nec puto temere nisi probe exploratos admissum iri. Caeterum eam opinionem rogo deponas, quam Te habere ais, quasi res tota a mea commendatione pendeat, et suadeo ut Cellis ac Guelfebyti prensare fautores ne negligas; quemadmodum et Domino M. Wagnero de Te loquens jam dicere memini. Praeclarum etiam virorum, veluti Schmidii et Schraderi, pro Te intercedentium testimonia magnum haud dubie pondus habebunt. Sed publica illa quae ipse pro Te dicis tot editis dissertationibus quibus nemo nisi iniquus non applaudat, vel sola apud aequos et intelligentes suffecerint. Vale. Dabam Hanoverae 20 Julii 1699
deditissimus Godefridus Guilielmus Leibnitius
P.S.
Den folgenden, kleingedruckten Absatz hat Leibniz in L1 in eckige Klammern eingeschlossen, um ihn von der Abfertigung auszuschließen, und ihn anschließend ohne Streichung durch den folgenden Satz ersetzt.
Ecce aliqua alia exempla ex schedis meis: Oportunum est quod casu congruum est intentioni nostrae. Miscellaneum est cujus partium notio definita non est. Facile est valde possibile, seu cujus pauca requisita. Inservire est juvare ad arbitrium ejus qui juvatur. Galanterie decor in minutis. Sigillum est integritate sua signum alienae. Index signum loci. Vestigium signum locati. Divinatio est signum occulti ex supposita divina voluntate, ut si astra essent signa humanorum eventuum, id peculiari Dei consilio esset imputandum. Sic sortes supponunt Deum invocatum exauditurum. Unde interdum sunt tentationes Dei. Vanum μικρὸν μεγαλοφανὲς. Dives Crasso erat, qui exercitum alere posset. Exercitus est copiae quantae in hostico aperte subsistere posse solent. Respublica vel Civitas est magna hominum societas inita securitatis causa. Sapientia est scientia felicitatis. Et talia olim attentavi satis multa, etsi fere notionem magis designantia quam exquisite describentia. Quasdam meas reperies in praefatione Codicis diplomatici, ubi de justitiae fontibus dissero.
Quanquam autem ejusdem vocabuli apud diversos (imo interdum et apud eundem), diversae sint definitiones hoc nos turbare non debet; magis id enim quaeritur ut vocabulorum admonitione notiones digerantur, quam ut vocabula explicentur, quorum utique arbitraria vis est. Quanti autem momenti sit notionum ordinatio dici satis non potest. Interdum ipsius quoque notionis ejusdem diversae definitiones dari possunt, sed quae tandem in idem resolvuntur. Ex. gr. quadrati (sensu Geometrarum accepti) hae duae definitiones, ut sit rectangulum aequilaterum; vel ut sit quadrilaterum aequiangulum coincidunt inter se. Primam autem curam putem impendendam (hoc agere volenti) in colligendis undecunque aliorum definitionibus claris et distinctis proximam in ordinandis examinandis et supplendis, quod altioris indaginis foret. Sed haec non nisi ab eo agenda sunt, cui istae meditationes jucundae videantur, quanquam enim magna sit earum utilitas ad accurate judicandum, opus tamen est difficultatem voluptate leniri ac temperari.