Series II Band 3 · No. 215.

ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ

Helmstedt, 29. Juni (9. Juli) 1699. [211.216.]

Latin

Illustris Domine,

Inter beneficia, queis Deus me, indignum hominem, mactavit, primo loco annumeranda est cura mearum rerum, quam suscepisti, et patrocinium, quo me reputasti exornandum. Numini id adscribo, quod excelsam animam Tuam literarum mearum quodam sensu voluit affectam. Mihi autem duo incumbunt, nimirum ut redhostimenti loco Tibi me ipsum tradam, et deinde summa ope efficere anniter, quemadmodum clientis Tui singulae actiones in Illustris Nominis Tui gloriam cedant. Facile id fiet, si nunc exorari Te permittas.

Professio Philosophiae Extraordinaria vacat. Affuturos propediem, Tibi nec visos, nec cognitos, qui eam expetituri sint, certum est. Crediderunt autem nonnulli Professores, studiis meis consultum iri, si eam Tuo beneficio consequar. Ego vero etsi meo me modulo metiri didicerim, id tamen video, ad munus Presbyteri nonnihil ineptum me fore; praecipue quod in Ecclesiastico munere, ut est hodie comparatum, multa occurrant, quae mihi magnopere displicent. Praeterea Philosophiae cognitio, quantulacunque illa sit, magno mihi labore sudoreque constat. Accedit juxta cum multis aliis hoc, quod studiosi frequentes me audiant philosophicas praeceptiones exponentem. Existimavi itaque negotium omne in Tuam perferendum esse notitiam, ut de me, quod velis, statuas. Scio, Illustris Domine, nunquam Te gratia Tua quenquam complexum, qui majori devotione Tibi placere velit, atque ego. Scio etiam, solum Te quasi manibus tenere professionem, quam pro lubitu conferre possis in eum, qui in spem praeclarae literaturae videatur adolescere. Exaudi igitur vota clientis, ut tandem industriae meae quandam mercedem feram. Studia consectabor, quae Tibi placuerint, vitae genus, quod Tu probaveris. Sinas ergo, ut mihi potius, quam homini ignoto, liceat amoenitatibus academicis semper delectari, quarum haud prorsus incapax mihi obtigit ingenium. D. Schmidius mei curam prolixe Tibi commendabit deinceps, ea fide, quam Tibi debet. Vale, I«llustris» Patrone, ac Dn. Cancellario studia mea co«mmen»da. Scrib. in Acad. Jul. MDCIC d. XXIX. Jun.

Illustr. Nom. T. subjectissimus M. Ernestus Salomo Cyprianus. A Son Excellence Monsieur Leibnitz, Conseiller privé de S.A.E. de Brunsvic et Luneburg. Hannover. par couvert.