Series II Band 3 · No. 214.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

Hannover, 26. Juni / 6. Juli 1699. [212.219.]

Latin

[l ]

Viro doctrina et meritis celeberrimo Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius s. p. d.

Gaudeo Am Kopf von l bemerkt Leibniz: Haec non est transmissa sed paulo brevior alia meas tibi non omnino displicuisse literas: ut omnia in iis satisfacerent, fateor me non sperasse: paucissimis datum est etiam vera ita dicere, ut statim probentur, nec verum semper verosimile est, praeterea habemus omnes praejudicia quae aegerrime exuuntur. Tentabo tamen an possim aliquid commode dicere ad tuas notationes, ut porro proficiendi occasione utar.

Puto te concessurum, non omne possibile existere. An non enim Romanisci possibiles fingi possunt, nec tamen credo omnes existunt; nisi Utopiam Mori, aut Argenidem Barclaji alicubi Historiam esse putemus. Illo autem admisso sequitur non ex absoluta necessitatis sed alia ratione (nempe boni, ordinis, perfectionis) alia possibilia prae aliis existentiam nancisci. Experientia legibus ordinis consentiens examinis instar praebet, et licet vim demonstrandi universalem non habeat, plurimum tamen ad confirmationem potest, et multa certe non aliter noscuntur.

Idem praecise praesens systema per omnia et in omnibus non nisi uno modo produci posse arbitror, nec causas ejus diversas possibiles agnosco. Electio igitur mea sententia locum habet inter diversa systemata possibilia, non inter diversos ejusdem pleni systematis producendi modos.

Bonum, perfectionem, ordinem putem non minus liquidis rationibus constare quam numeros et figuras. Finge triangulum produci debere, nullam autem esse rationem aliam qua species trianguli determinetur, haud dubie aequilaterum producetur.

Fateor si dentur corpora solida, in concursu mutationem [debere] fieri per saltum; nihil ergo in hac consequentia desiderabit intellectus, sed plurimum in praemissa et conclusione.

Den kleingedruckten Absatz hat Leibniz in L1 zunächst wie folgt formuliert, dann aber gestrichen.

Non video cur admissa licet continuitate non fingi possit continuatio spontanea motus in curva, sed admittamus motum semper per se fieri in recta, nisi nova causa superveniat; non ideo tamen video quomodo hinc sequatur continuitas. Nam, ut in praecedenti jam notavi, ponendo omnia semper creari a Deo, nihil prohibet corpus transcreari de loco in locum, per saltum in momento, ita ut alternis saltet et quiescat fere ut quidam olim philosophi

Etsi concedamus, directionem fieri semper in recta, non tamen video quomodo inde sequatur continuitas motus, nam et transcreatio ita fieri potest, ut loca in quibus corpus successive per saltum a Deo producatur, sint in directum. Nempe, ut in praecedenti jam notavi, ponendo omnia semper creari a Deo; nihil prohibet, si a legibus ordinis abeamus, corpus transcreari de loco in locum per saltum, ita ut alternis jam saltet, in momento jam quiescat per tempus. Saltus, hiatus, vacuum, quies pari jure censentur.

Affine est quod quidam philosophi credidere motum ideo tardiorem aut celeriorem esse quod majoribus minoribusque quietulis sit interruptus. Puto igitur non magis nos certos esse vel ratione vel experientia, quod motus non fit per saltum, quam quod alia mutatio continua est.

Subtilia sunt et ingeniosa pro more scilicet tuo, quae habes[,] vir eximie[,] de notione substantiae. Est in cujusque arbitrio nomina conceptibus assignare, sed non semper hujusmodi conceptus rebus actu existentibus, aut etiam recepto usui respondent.

Notionem inquis, substantiae formari non ex rebus sed ex conceptibus; sed nonne ipsi conceptus formantur ex rebus? Notionem substantiae ais esse mentis conceptum, aut, ut loquuntur[,] ens rationis. Sed [pari jure] ni fallor idem de omni conceptu dici potest, deinde non de conceptibus, sed objectis conceptuum dicimus, Entia esse realia aut rationis. Substantia autem credo Ens est reale et maxime quidem. Conceptus ais esse duplices[:] nonnunquam unum quid repraesentare a quo nihil sejungi possit quin totum pereat, qui tibi sit conceptus substantiae, et talem esse conceptum extensionis; interdum repraesentari conceptu duo plurave: Haec paulo obscuriora mihi: certe omnis notio seu definitio talis est ut nihil detrahere possis, quin totum definitum pereat; sed tamen nasci tunc potest aliud definitum, ut si a quadrato detrahas notionem aequilateri, perit quadratum, rectangulum restat. Notio, cui nihil detrahi potest, simplex et primitiva sit oportet, sed qua substantiam constitui debere non puto, nec talis [est] notio extensionis. Porro duo illa plurave rursus ais ita se habere ut unum absque altero concipi *possit, sicque perceptionem et extensionem ita se habere ut neutrum alterum involvat, motu involvi extensionem*[,] non contra. Itaque motum accidens esse vel modum; sed in [his] omnibus plurimum abeo, et extensione perceptionem involvi arbitror, imo et motum substantiamque pariter atque accidens posse involvere et involvi. Extensio attributum est, extensum seu materia non substantia est, sed substantiae. Caeterum hinc duratio, tempus, res durans; illinc extensio, locus, res locata sibi proportione respondent. Non apparet posse dari res, quae nulla habeant attributa communia. Nec putem extensionis conceptum esse primitivum, seu cui nihil detrahi possit, cum resolvatur in pluralitatem quam communem habet cum numero, continuitatem quam cum tempore; coexistentiam, quam cum rebus etiam non extensis; pluralitatem in extenso negari posse non credideram, praesertim si partes actu admittamus, nisi eam negemus etiam in grege et exercitu, id est ubique. Continuitas in motu diversa est a continuitate loci, est enim in illa et temporis continuitas et variationis in mutato celeritatis gradu: tempus non magis minusve est ens rationis quam spatium [extensum]. Coexistere et prae-­ aut post-existere reale quid sunt; non forent, fateor, ut vulgo materiam et substantias sumunt. Sed facilius est quae ista non sint, ostendere, quam quae sint exponere verbis, et rationibus demonstrare.

Subjectum mutationis, ais non nisi logicam notionem esse[,] sed sufficit esse veram, quanquam potuisses pari jure Metaphysicam dicere; spernimus obvia, ex quibus tamen sequuntur interdum non obvia. Incipiendum est a nominalibus definitionibus et de [notionibus] hujusmodi locutus sum, cum potentiae non aliam quam qualem commemoraveram quaerendam dixi. Alia postea consideratio causalis est, quomodo sequatur mutatio. Et hic esse possunt quae fugiant intellectum.

Unitatem extensi percipi ais, etsi in partes diversimode agitatas sit divisum, quia altera absque altera nec existere nec concipi possit. Assumis ergo duo, quae concedere non ausim: partem extensi unam absque alia non posse existere aut concipi; et deinde, quae talia sunt, unum esse, [prius] ex eo ostendis, quod vacuum impossibile est, sed neque id a vestris confectum est, et si concederetur, sequitur quidem materiae unam partem non posse esse sine aliqua alia, sed minime sequitur non esse posse sine hac aut his. Praeterea nimium ni fallor, haec argumentatio probat, nam sic et dissita unum erunt. Ut ego unitatem intelligo, talia rectius plura appellantur, nec unum constituunt, nisi ut aggregata, dum una cogitatione comprehenduntur. In Substantia vere una plures substantiae non sunt.

In Extensione ego nec inertiam, nec motum agnosco, in materia extensa utrumque, sed non ratione extensionis.

Optime notas et ad mentem etiam meam, legibus potentiae, causae, effectus adversum esse, ut magnum corpus a parvo impune impellatur, sed ex hoc ipso probo esse in corpore aliquid dynamikón, vi cujus observentur leges potentiae: atque adeo aliquid praeter extensionem, et ăntitypían, ex quibus duobus solis nihil tale probari potest. Eodem modo in diario Parisino ante annos complures cuidam respondi. Resistentiam aliquid habere conjunctum praeter passionem agnosco.

Vires motrices secundarias non esse modificationes rei mere passivae adeoque dari Principium activum substantiale, in eorum gratiam notare operae pretium putavi, qui nondum tenent omnem substantiam esse activam. Extensum quiescens ex eorum numero esse puto, quae non possunt distincte concipi, ut motus celerrimus.

Quaeris vir celeberrime, principium activum sitne meo judicio, extensio an modus extensionis an substantia ab extensione distincta? Respondeo mihi videri id principium esse substantiale et constitutivum ipsius extensi, seu materiae id est rei, quae non extensionem tantum et antitypiam, sed et actionem restitantiamque habet; ipsa Extensio mihi attributum est resultans ex pluribus substantiis continue simul existentibus, itaque vis primitiva nec extensio nec modus ejus esse potest; Nec in extensionem agit, sed in extenso. Quod porro quaeris an corpus animatum habeat proprias entelechias ab anima distinctas, respondeo habere innumerabiles; cum rursus constet ex partibus privatim animatis vel quasi.

In anima est idea materiae adaequata, attamen anima mihi non est ipsa materiae idea, sed fons idearum ipsi in ipsa ex natura sua nascentium, quibus diversi materiae status ordine repraesententur. Idea est aliquid ut sic dicam mortuum et in se immutabile, ut figura; anima vero aliquid vivum et actuosum et hoc sensu non dico esse unam aliquam ideam, quae ex se ad mutationem tendat, sed varias sibi succedere ideas, quarum una tamen ex alia colligi possit. Alio quidem sensu vocis, dicere aliquo modo possim, Animam esse ideam vivam seu substantialem, rectius tamen esse substantiam ideantem. Nec aliud puto te velle cum ideas vis in se agere repraesentando, neque enim credo, ideae tibi sunt substantiae inter se concurrentes ut corpora.

Ego assumsi plus esse idem velocius effici, magnumque etiam in natura temporis lucrum esse, quod omnia etiam experimenta confirmant. Itaque hoc postulatum aequum putavi: eo rejecto fateor et meam novissimam demonstrationem, et omnem fere in natura virium aestimationem cessare. Sufficiat interim ex hac Hypothesi aestimationem meam esse demonstratam phaenomenaque omnia derivari.

Haec sunt[,] vir celeberrime, quae reponi posse putavi, vellem omnia licuisset explicare distinctius probareque firmius, sed est aliquid in hac infantia philosophiae nostrae dicere quae refutari non posse videantur, et ex Hypothesibus paucis et non spernendis reliqua derivare. Erit fortasse cum licebit ire plus ultra, praesertim si porro radii a lumine tuo in me deriventur. Vale. Dabam Hanoverae 23. Junii 1699.

[L2 ]

Viro doctrina et meritis celeberrimo Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius s. p. d.

Gaudeo meas Tibi non prorsus displicuisse literas: Ut omnia in iis primo aspectu satisfacerent, fateor me non sperasse. Paucissimis datum est etiam vera ita dicere ut statim probentur, nec verum semper verisimile est. Praeterea habemus omnes praejudicia quae aegerrime exuuntur.

Unum fateor mihi inexpectatum accidisse, quod in dubium revocare visus es Axioma, cujus veritatem putabam, insita luce, et totius naturae testimonio constare. Nempe pluris esse actionem, quae idem promptius praestat, vel plus esse leucam absolvere una hora quam duabus motu uniformi. (Si (Si ... erit.): Diese am Rand ergänzte Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, um sie von der Abfertigung auszuschließen. motus non sit uniformis, potest aequivalens esse, ut si unus eadem velocitate procedat per totam horam, alter interquiescat medio tempore, eadem utriusque actio erit.) Plus inquam, non quod effectus sit major, si spatio illum decurso aestimes, sed quod in ipso motu promtiore plus est realitatis et perfectionis. Nam differre eum a tardiore quis neget, et differre in majus?

Sed quid ego in hanc rem rationes affero? Quicquamne sperem producere ipsa clarius? Si quis eorum quibus applauditur non alii firmamento sua inaedificasset, quisnamne contra hiscere auderet? Et contentus esse possum re demonstrata non alio postulato. Sed oportet nescio quid ambiguitatis apud Te intercessisse, quam nunc sublatam puto. Itaque antequam de virium aestimatione transigamus, nescio an consultum sit in obscuriora immergere sese, veluti de natura Substantiae et Extensionis, in quibus non easdem video nobis esse ^#.[notiones. In A: notiones. Nonnulla tamen aspergam Praestat pauca absolvere, quam multa moliri.

Nonnulla tamen caeteris aspergam,^#.] pace Tua, ne mens mea secius accipiatur.

Posita solidorum corporum existentia agnosco ex concursu sequi mutationes per saltum: nihil ergo in hac consequentia desiderabit intellectus, sed plurimum in praemissa et conclusione.

Nondum apparet nos magis certos ^#.[esse In A: esse ratione et experientia vel ratione vel experientia^#.] Motum non fieri per saltum, quam alias mutationes continuas esse. Nam etsi concedatur directionem fieri semper in recta; nihil tamen prohiberet Deum, si corpora transcrearet de loco in locum per saltum, id observare, ut loca in quibus corpus denuo creat, sint sibi in directum.

Etiam pluralitatem in extenso negari posse non credideram, praesertim si partes actu, ut facis, admittamus; nisi eam negemus etiam in grege et exercitu id est ubique. Nec ^#.[una In A: una materiae pars alteri necessaria materiae pars alteri absolute necessaria^#.] est, et licet esset, haec connexio non facit unitatem substantiarum. In substantia vere una meo sensu plures substantiae non sunt, et ubi sunt istae non substantiam unam constituunt sed aggregatum.

Subjectum mutationis ais non nisi Logicam notionem esse: poteras dicere Metaphysicam; sed sufficit esse veram. Spernimus obvia, ex quibus tamen sequuntur non obvia. Incipiendum putem a nominalibus definitionibus, qualem in mente habui, cum potentiae non aliam, quam a me insinuata fuerat quaerendam dixi. Alia deinde consideratio est causalis, quomodo sequatur mutatio, et hic fortasse sunt quae fugiant intellectum.

Prorsus ad mentem meam est a legibus potentiae, sive causae et effectus, et ut sic dicam realis Metaphysicae regulis alienum esse, ut magnum corpus a parvo impune impellatur. Sed idem tamen non est adversum vulgaribus corporis notionibus ex mera petitis Geometria, id est iis quae ex sola extensione et impenetrabilitate derivari possunt. Et ex hoc ipso inter alia conclusi in corpore praeter geometrica et mathematica, esse rei dynamicae et ut sic dicam metaphysicae fontes. Nam ut olim ostendi adolescens, posita vulgari notione materiae, nihil aliud dici potest, quam corpus accipere in concursu conatum, quem alterum corpus dum nititur pergere, ipsi nititur dare; et ferri adeo conatu composito ex suo et dato: nihil enim obstat, cum ^#.[omnes In A: omnes motus vel conatus sint compatibiles inter se. Superest conatus sint compatibiles inter se. Unde sequitur corpus parvum impune secum abripere maximum quiescens aut tardius antecedens.

Superest^#.] ut duabus pro captu meo respondeam quaestionibus, quas mihi, Vir Eximie, proponis. Prior est: Principium Activum sitne extensio, an modus extensionis, an substantia ab extensione distincta? Respondeo mihi videri aliquid esse extensione prius, constitutivumque ipsius substantiae quae in extenso est. Porro Extensio mihi non nisi attributum est aggregati resultantis ex pluribus substantiis. Itaque principium agendi nec extensio nec modus ejus esse potest, nec in extensionem agit, sed in extenso.

Posterior quaestio est, an corpus animatum habeat proprias Entelechias ab anima distinctas? Respondeo habere, easque innumerabiles, cum rursus constet ex partibus privatim animatis vel actuatis.

Haec sunt, Vir celeberrime, quae mihi in mentem nunc reponenda venere. Vellem omnia licuisset pro re nata vel explicare distinctius vel probare firmius: sed est aliquid in hac infantia philosophiae nostrae dicere quae refutari non posse videantur, et ex hypothesibus paucis, neque spernendis reliqua derivare. Erit fortasse cum licebit ire plus ultra, praesertim si porro radii a lumine Tuo in me deriventur. Vale. Dabam ^#.[Hanoverae In A: Hannoverae 26. Junii / 6. Julii 1699. 23 Junii 1699.^#.]