Series II Band 3 · No. 211.
ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ
Helmstedt, 13. (23.) Mai 1699. [210.215.]
Illustris Domine,
Exilem scripturam ad pedes Tuos deponere audeo, Teque submisse rogito, ut indulgentia Tua me porro digneris. Nihil ibi est, conspectu Tuo dignum, nisi quod sperem modestiam Tibi placituram. Habenda autem mihi erit dissertatio de impuberum desponsatione, vulgari problemate, sed in gratiam contubernalis mei, Politicae studiosi, excutiendum. Quandoquidem vero res ipsa vix feret sententiam peculiarem, exemplis saltem exornanda est illustribus. Te igitur humillime precor, ut quorundam, rarioribus literarum historicarum monumentis consignatorum, copiam Cl. M. Wagnero facias, ut ea in notitiam meam perferre queat.
Multa restant, quibus a Te eruditum me velim, Illustris Domine, sed differenda mihi illa gaudia sunt, donec pedes Tuos exosculari liceat Guelpherbyti. Carpzovium Senatorem gravissima valetudine uti, constiterit. Vale. Scrib. in Acad. Jul. Helmstad. M.DC.IC. XIII. Maj.
Illust. Nomin. T. subjectissimus M. Ernestus Salomo Cyprianus.