Series II Band 3 · No. 212.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
Leiden, 13. (23.) Mai 1699. [207.214.]
Excellentissimo Viro Godefrido Guilielmo Leibnitio S. P. B. De Volder.
Verbis exprimi non potest, quanta me voluptate affecerint litterae tuae, quas, quia aberam ab urbe, serius quam alias oportuisset, accepi. Et certe vera causa est, summas tibi ut gratias agam, quod in tanta, quibus undique distineris, occupationum tuarum mole, tantum mei causa, laboris in te suscipere volueris. Vellem equidem tecum sentire in omnibus, sed nescio an rerum obscuritas, an vero ingenii mei obtusior acies efficiat, ut nec omnia, quae dicis, recte percipere, ideoque non tantum illis absque haesitatione assentiri non possim, sed et subinde haeream num objectionibus utar scopum tuum rite ferituris. Quid tamen sit, quod mihi primario remoram injiciat, quantum potero, brevibus indicabo. Primum equidem non capio, qua ex lege ordinis determinare possimus ea, quae absolutae necessitatis non sunt. Nam quae ratione cognoscuntur, ea certe aliter se habere nequeunt; Nec experientia hac in parte quidquam potest, tum quia agimus de universali proprietate corporum, quae experientia, quae tota est particularium, sciri qui potest? tum quia quae ex experientia deducentur, cum illa eadem nexum habent necessarium, adeoque ostendent hunc mundum cum hac experientia aliter construi non potuisse, quam ut in se contineat omne id, quod ex experimento sequitur.
Profecto, cum causa semper sit aequalis effecto, sequetur, opinor, tantum in causis diversitatis fore, quantum est in effectis, et vice versa. Nec putem a diversis causis eundem produci posse effectum, nisi illae, quae diversae dicuntur, causae praecise in omni eo conveniant, quod ad effectum hunc producendum requiritur, adeoque revera diversae non sint. Si tamen ponamus fieri posse, ut pluribus diversis modis idem hoc constituatur systema rerum, eo in casu nullam viam invenio, per quam hunc illi praeferam. Quam enim legem ordinis dicas non assequor. Solemus nos intellectu nostro, quo res facilius a nobis aut concipiatur, aut retineatur, ordinem quendam facere, sed quid hoc ad rerum universitatem?
Haec obstant, quo illa argumenta, quae ex ordine Malbranchius imprimis, desumit, minus me afficiant, ut et illa, quae ex beneplacito Dei deducuntur, hoc est, ut mihi videtur, ex principio obscurissimo, et quod saepenumero nullum habet fundamentum praeter ignorantiam nostram. Ille qui de triangulo nihil novit quam quod sit figura trium laterum, non dubitabit fingere, potuisse Deum, si illi ita visum fuisset, Triangulum effecisse, quod habeat angulos duobus rectis aequales, aliud, quod habeat majores, minoresve. Nullam enim contradictionem invenit, quam tamen invenisset facile, si trianguli naturam melius habuisset perspectam.
Ex quibus, Vir Amplissime, facile, credo, perspicis, quid sit cur argumentum, quod ex ordine desumis, non intelligam; Nec satis assequor quid velis ubi ais, rationem ordinis efficere, ut quanto res discutiuntur magis, tanto magis intellectui satisfiat. Nec video, quid intellectus in hac propositione desiderare queat; Duo corpora perfecte solida, uno verbo mathematica, et aequalia, et aequaliter quacunque etiam velocitate in contrarias partes mota, in se invicem impingentia uno saltu ex motu transferuntur in quietem. Quid, quaeso[,] hic est, quod ex hypothesi talium corporum non percipiatur plane? quid hoc in effato contra ordinem et rationem est, quod me jubeat Hypothesin, quam me clare percipere arbitror, immutare? Nihil equidem mihi occurrit, quod non rationem sapiat, nihil quod me ad ^%)/ar̆ȓhta ducat. Sed experientia omnes per saltum mutationes confutat, plurimas non inficior. Omnes, ne ipse quidem, credo[,] dixeris, cum ad corpora insensi[bi]lia experientia non perveniat. Quod autem addis, rationem a priori afferri nullam posse contra saltum de loco in locum, quin et militet contra saltum de statu in statum, id me affecit quadam admiratione, non tam enuntiationis tuae, quam quod animadverterem, nescire me an unquam in hanc rem inquisiverim, quod forte et pluribus contigit. En tibi tamen ea quae mihi nunc cogitanti in mentem veniunt. Si hiatus relinqueretur in tempore, corpus illo tempore intermedio quiesceret, adeoque dein quiescens absque nova causa ex quiete traduceretur in motum. Si in loco, deberet esse causa interruptionis et praecise interruptionis tantae. At illa in motu nulla est; Neque enim motum possum concipere absque directione, nec directionem nisi per lineam rectam (curvitas enim est continua directionis mutatio) quae ex sua natura continua est. Si ergo interruptio sequeretur, illa interruptionis causa alia foret a motu, et rei motae foret externa. Dein cum constet nullum corpus agere posse in distans, nisi forte et hoc tibi demonstrandum videretur, qui posset concipi, esse in corpore quod hoc in loco est, quoddam principium, ex quo sequatur translatio immediata ad pedis aut milliaris distantiam? In nostro autem casu in eo exemplo, quod modo adduxi, causa, opinor, manifesta est, cur unico saltu quiescant, quale quid in motus interruptione ratione loci mihi non apparet.
Sed si ita visum fuisset Deo, hoc est, si ita fieret, non dubito quin eo in casu corpora habuissent in se quoddam aliud fundamentum, ex quo percepto sequeretur illa interruptio necessario; Nec sciri posset hoc universaliter (in peculiari namque casu experientia hoc posset ostendere) ita placuisse Deo, quin perceptum illud foret fundamentum, et ex eo sequela cognita interruptionis. Simili ratione nec sciri potest nullam mutationem fieri per saltum, nisi ex natura corporum deducamus fundamentum, ex quo omnis exularet saltus. Quod quamdiu non fit[,] tamdiu mihi quidem incerta erit haec conclusio.
Quod si hanc rem tanquam hypothesin considerari velis, non tantum non repugno, sed insuper lubentissime largior tuam hanc hypothesin non premi ea difficultate, qua illa premitur quae corpora supponit non elastica. Ea enim in Hypothesi causae sunt quae vires et motus quantitatem tollant, nullae quae augeant, quod tua in Hypothesi secus est. Sed si ita mihi argumentari liceat, qui sciam ita non placuisse Deo, ut corporum non elasticorum vires sensim pereant. Quidquid sit, vellem equidem si obtineri possit, scire aliquid certius, quam ut in hoc universali fundamento mera utar hypothesi.
Admodum tamen gaudeo, quod substantiae activitatem absolutae statuas necessitatis. Haec ergo ex natura substantiae necessario sequetur, quod unum ex illis est, quae multis de causis libentissime demonstrata videre velim.
Extensionem solam negas constituere substantiam. Ne de voce lis sit, dicam quid substantiam vocem; cujus notionem formo non ex rebus, sed ex conceptibus; tum quod ex iis solis omnis dependeat nostra cognitio, tum quia notio substantiae merus conceptus, aut, ut loquuntur[,], ens rationis est, cum competere etiam queat rebus, si quae forent, quae nulla attributa haberent communia. Inter conceptus autem meos hoc invenio discrimen, quod nonnunquam mihi unum quid repraesentent, a quo nihil sejungere possum, quin totum pereat, nonnunquam duo plurave, quorum iterum ea differentia est, ut alterum absque altero concipere queam, idque vel reciproce, vel una tantum ex parte. Quod si reciproce fiat, ut in conceptu extensionis et cogitationis, quorum alterum alterum non involvit, et vice versa, non unum conceptum voco, sed binos. Si vero una tantum id fiat ex parte, ut cum motum cogito, in quo conceptu et extensio continetur, quam absque motu possum concipere, et translatio, quam absque extensione concipere non licet, hunc conceptum accidentis vel modi voco, ejusque objectum accidens vel modum. Si vero unum tantum quidpiam repraesentetur menti, ut cum extensionem cogito, a quo conceptu nihil separare queo, quin totus pereat, hunc conceptum voco conceptum substantiae, ejusque objectum substantiam. Quo equidem sensu extensio sola substantia erit; si quid aliud per vocem substantiae intelligas, id ut explanare velis impense rogo.
Miror admodum quod ais, non aliam potentiae vel vis notionem quaerendam, quam ut sit attributum, ex quo sequitur mutatio, cujus subjectum ipsa est substantia. Nec video, subjungis, quid hic fugiat intellectum. Ego enim nihil video, quod capiat intellectus. Subjectum quippe mutationum mera Logica notio est nihil omnino explanans. Deinde, quid, quaeso, his verbis aliud dicitur, quam rem mutari, et ejus mutationis esse aliquam causam?
Unitatem extensi nullam esse censes, nisi in abstracto. Ego vero eam me percipere arbitror etsi extensum supponamus in partes diversimode agitatas divisum. Una enim mihi sunt, quorum alterum absque altero nec existere nec concipi potest, et vice versa. Atqui cum repugnet esse, aut concipi vacuum, repugnat, unam, si ita loqui velimus, materiae partem aut concipi aut existere absque reliquis omnibus.
Sed resolvitur extensionis idea in pluralitatem, continuitatem et coexistentiam. In pluralitatem non putem. Continuitas extensionis ipsa extensio est, quae in motu non est, nisi quia extensionem involvit motus; nec in tempore; quia licet temporis continuitas eadem voce designetur, illa tamen, ut ipsum tempus, merum ens rationis est. Existentia autem nihil addit naturae rerum existentium, adeoque nec coexistentia, quae dum sequitur ex natura extensionis, illi nihil superaddit.
Deinde Inertiam materiae ab extensione differre existimas, quia per extensionem, indifferens est ad motum et quietem. Per inertiam vero etiam resistat mutanti. Me quod attinet, nullam aliam in extensione indifferentiam agnosco, quam ea est, qua suscipit motum et quietem, si causa fit, quae alterutrum efficiat. Neque putem ex illa sequi, ut quaelibet vis etiam minima quemlibet motum efficiat etiam maximum. Si nulla materiae Inertia ascribatur ab extensione distincta, putasne fore, ut minimum quoddam corpus, quocunque motu praeditum, corpus impelleret maximum sine ulla motus sui debilitatione? Huic rei repugnare videtur ipsa natura causae et effecti, quae certam quandam inter se proportionem servant. Et sane majoris efficaciae est, pari velocitate movere extensum majus, quam minus, vel hoc ipso, quod effectum majus est. Resistentia praeterea ipsa non videtur mera passio. In tantum namque opinor resistit, quantum in contrarium nititur.
Vires actrices mutabiles sunt modificationes alicujus substantialis rei. Procul dubio. Sed non possunt esse rei mere passivae. Verum talis nulla datur, siquidem omnis substantia demonstretur activa. Verum quidquid hujus sit, in eo difficultatis meae summa est. Concipio extensionem, ejusque respectu modorum infinitam varietatem. Illam mihi videor aeque concipere posse omnibus partibus suis quiescentem, ac varie motam. Novi tamen ex effectis eam mutari, adeoque moveri; ex quo effectu mihi constat me activo principio carere non posse. Quod si demonstratum habeam, omnem substantiam a natura esse activam, simul, opinor, demonstratum haberem, extensionem omnem moveri necessario, haberemque veram motus, adeoque omnis mutationis causam, in qua enucleanda hactenus haeserunt, quotquot fuerunt Physici. Hanc autem ad rem mihi requiri videtur, non ut cognoscam esse activum quoddam principium, sive esse aliquam mutationis causam. Verum etiam ut sciam, quid sit, unde fluat. Nec capio qui conceptus virium differat a conceptu potentiarum, quas finxerunt Scholastici, quibus, sat certo scio, non assentieris, nisi explicetur, quodnam sit in re virium fundamentum, ex quo fluant, et simul ostendatur, ex eo fundamento illas, quas pono, vires, sive illud, quod producunt effectum necessario sequi. Idem de vocibus activi principii, ĕntelexeíaw, inertiae etc. dixerim. Haec autem si explicata sint, de vocibus non est quod laboremus.
Verum liceat mihi quaerere, principium illud activum, sitne ipsa extensio, an extensionis modus, an vero alia quaedam substantia, ab extensione distincta, adeoque cum ea nihil habens commune? Si sit aut extensio, aut extensionis modus, extensio non erit merum principium passivum. Si sit alia substantia, qui potis est in extensionem agere? Et sane, aut ego non satis bene tuum illud commercium intelligo, aut huic rei non proderit. Ex meo enim exemplo, quod gaudeo tibi non plane displicere, si eo attigi mentem tuam, sequitur animam illam non esse causam activam materiae, sed tantum repraesentatricem, adeoque in materia concipiendam aliam vim sive ĕnteléxeian, quae materiae propria sit. Hanc si ab extensione separes, explicandum erit, qui agere in extensionem possit; si non separes[,] ex natura extensionis deducenda erit. Ideam adaequatam, quam menti ascripsi, constare concipio ex pluribus ideis, ut machina ex pluribus partibus, inter quas etiam erit activi principii, quod in illa machina est, idea; unde non putem unam esse ideam, quae ex se ad mutationem tendit, ut nec in machina una pars quae ex se mutatur, sed ut machinae partes in se invicem agunt movendo, sic ideas has, quae simul sumtae ideam machinae adaequatam componunt, agere in se invicem repraesentando. Utinam tam clare percipere possim et activum, quod in corpore agnoscere videris, ab extensione distinctum principium, et scire quonam modo materiae inde sequatur mutatio, ac puto me percipere ideas, et ex iis necessario fluere illas mutationes, quae fluunt ex rebus repraesentatis.
Recte judicas posteriorem demonstrationem, qua concludis actiones aequitemporaneas esse ut quadrata velocitatum eo ipso, quod generalis est, et nihil particulatim assumit, praeferendam esse reliquis. Sed nescio quid impediat quominus hactenus illi assentiri possim. Praeter enim ea quae in nupera epistola hac de re scripsi, accedit, quod quo magis rem perpendo, eo magis mihi videatur, actiones solo effectuum respectu inter se comparandas esse; nec ullam temporis, utpote quod ad effectum producendum nihil facit, habendam esse rationem. Verum quidem est, actiones aequiveloces inter se habere temporum rationem, non quod tempus quidquam conferat, sed quia eo in casu eadem est effectorum et temporum ratio. Etenim cum actionum natura tota consistat in producendo effecto, et vis actionis, ut vis causae sit aequalis effecto, mihi perspicuum videtur, actiones esse ut effecta, adeoque non recte assumi prop. 2dam ut nec, actiones praestantes eundem effectum esse in ratione velocitatum, aut in ratione reciproca temporum. Nec admitto plus praestare vim, qui eundem effectum praestat promtius. Nam sive breviori, sive longiori utatur tempore, praecise eas vires adhibet, ex quibus idem effectum sequitur, quae idcirco in utroque casu nec minores, nec majores, sed effecto aequales videntur.
Ignoscas, quaeso, Vir Amplissime, quod te tam prolixo sermone detinuerim; quod eo rogo impensius quia vereor, ne forte in omnibus mentem tuam non recte perceperim, et idcirco, quod ei consequens est, quaedam ăprosdiónysa attulerim; Quod an contigerit necne, ut omnia mea solidissimo tuo judicio quam lubentissime submitto. Vale.
Lugduni Batav. a. d. XIII Maij MDCXCIX.