Series II Band 3 · No. 202.

LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA

Hannover, [28. Februar 1699.] [191.208.]

Latin

Vir plurimum Reverende et celeberrime

Literas Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: Ad Dn. Abb. Fardellam. a Te accepi ante menses aliquot multis nominibus gratissimas, sed praesertim quod de benevolentiae Tuae perseveratione testantur. Rescripsissem dudum, si vel literae ipsae tuae mihi praebuissent materiam (scis enim quam alienus sim a perdendo tempore inanibus verbis) vel amici Tui causa aliquid sese aperuisset, sed ut jam tum scripsi; ex quo olim elapsa nobis est occasio, omnia adhuc priore sunt loco, tametsi ante annum et amplius aliqua mutatio sperata fuerit, quae si aliquando contingat invigilabo lubens merito.

Quod morem attinet problemata in medium proponendi quem in quibusdam nunc florentibus magni nominis viris reprehendis, distinctionem adhibitam fuisse vellem in illa periodo Tua p. 180, nam si problemata dependent a methodis jam vulgatis, pertinent ad tironum exercitia, nec vexandi sunt illis eruditi. Quodsi altius aliquid subsit, et methodi requirantur quae nondum sunt in potestate quantum publice constet, magnam problematum utilitatem esse censeo ad augendam artem inveniendi; praesertim si habeant elegantiam, nec tam prolixo calculo quam arte constent, et a proponente reperta sit solutio per methodum non casum. His conditionibus problematum positis multum illis nostro seculo debet scientiae progressus, dum praeclara ingenia ad laudabilem aemulatationem excitantur.

Caeterum alia quaestio est utrum, et quatenus deceat hominem liberaliter eruditum his studiis incumbere intentius. Atque illud quidem extra controversiam est pietatis et virtutis potissimam esse curam debere; sed cum praeterea unusquisque certum vitae atque occupationis genus eligere queat, cui se dare magis e re putet; non video cur reprehendendi sint qui Mathematica illa abstrusiora sibi excolenda deligunt, aut Astronomicis observationibus noctes impendunt; dum quidam alii antiquitates Romanas, et numismata veterum, aut Chronologias vel Genealogias, vel orientales literas sibi sumunt; prorsus ut non reprehendimus artifices qui picturae aut Musicae, aut tornatoriae arti vel anaglypticae se totos tradunt. Interest reipublicae praeter communia officia esse aliquos qui singula illa peculiari cura exornent, neque mihi probantur R. P. Malebranchii dicteria in Astronomos, aut Algebristas aut Orientalistas. Dicit eruditos interdum quaerere viam ad Sinas et domi plateas urbis ignorare; sed hoc mihi nec absurdum nec reprehendendum videtur non magis quam si quis quaerat Genealogias familiarum Romanarum veterum qui ignoret nunc viventium. Discreta sunt studia, discreta auxilia studiorum. Et convenit esse qui quodlibet horum prae alio agat. Itaque miratus sum, quod ibidem ais summopere detestandos qui orientalibus characteribus et nominibus memoriter tenendis invigilent. Vereor ne haec judicia habeant aliquid praecipitis et iniqui, praestatque nihil facile contemnere, etsi aliud alio magis aestimari mereatur. Itaque si quis virtutum officia et Theologiam veram demonstrationibus stabiliat, hujus ego sane scientiam plus quam caeterorum omnium laudabo: sed experiundo didici, vix quenquam magnum aliquid in his praestiturum esse nisi ab interiore Mathesi acceperit artem severius et acutius ratiocinandi, ne haereat in crusta, neve quibusdam falsis aut certe suspectis fulgoribus seduci se patiatur. Quanquam fatear si quis magis plausum quam veritatem quaerat, ingenii et eloquentiae vim non mediocrem cum scientia mediocri sed ad populum phalerata sufficere solere et plus etiam posse quam nudam sine ornamentis veritatem, sed Te vir eximie, scio generosius sentire, quam ut vulgi opinionem vero profectui praeferre velis.

Caeterum Tecum sentio in protrudendis cogitationibus novis magna opus esse circumspectione, ne notam publicam incurrant; ita enim veritati obex ponitur imprudentia nostra. Certe cum in Gallia non minus jam quam in ipsa Roma severa sint censorum judicia; meae tamen novae cogitationes nonnullae satis paradoxae in ipso Eruditorum diario Parisino prodiere. Haec enim mihi commoda visa ratio est tentandi publicum vadum. Itaque et in Lipsiensibus et in Batavis alia dispersi, quae qui conjunget omnia facilius conficiet aliquod ­sententiarum corpus. Tantum autem abest ut apud vestros videar kainologeĩn, ut potius revocem homines ad antiquam philosophiam, sed a nugis repurgatam. Comperi enim ne scholasticos quidem vestros esse spernendos, et in illo stercore auri multum latere. Itaque saepe optavi exoriri aliquem in illa Scholastica theologia philosophiaque versatum, qui consilia bona audire vellet; nec recentiorum ista traducentium vocibus absterreri se pateretur. Tales in religiosis ordinibus reperiri non dubito, qui si rite ducerentur, possent in hoc quoque praeclaram operam navare. R.P. Ptolemaei Soc. Jes. quem Romae vidi, nondum ad nos pervenit opus, sed vereor ne nimium concesserit recentioribus ea rejicientibus quae imaginatione consequi non possunt, quemadmodum et fecerat R.P. Honoratus Fabri, qui in utramque partem simul excessit: nimis scholasticus dum gravitatem et vim elasticam pro primitivis habet, nimis Democriticus, dum formas substantiam corporum constituentes humana excepta tollit, nec satis vim Monadum aut th̃w ĕntelexeíaw* percipiens, materiam accidentium confluge sola variari putat. Itaque si quis publico opere profiteretur vindicationem et repurgationem veteris Scholarum philosophiae, simul magnam gratiam iniret apud plerosque docentes, et veritati egregie litaret. Nam recentiores in contrarium nimis declinantes, pene nobis omnem veram metaphysicam, ne quid de ipsis physicae radicibus dicam, protrivere. Tuarum investigationum specimina utinam ante editionem videre liceret, praesertim ubi ad mea referuntur, fortasse enim quae amicis tuis visa sunt displicere posse, (quanquam dissuasores et dissuasionum causas alias intelligere mihi ex circumstantiis videar) ita liceret moderari, ut potius gratiosissima haberentur. Vale. Dabam Hanoverae.