Series II Band 3 · No. 201.

BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ

[28. Februar 1699.] [200.207.]

Latin

Humaniss[im]e communicavit mecum Clariss. Bernoullius, quaedam excerpta ex litteris, quae inter vos hac de re ultro citroque missae sunt; in his reperio argumentum, quo concludis vires corporis L easdem esse, sive continuo tractu ascendat ad altitudinem PT, sive ascendat quatuor vicibus repetitis, PQ, QR, RS, ST, nova semper excitatione. Cujus argumenti vim nescio qui fiat, quod non percipiam; culpam autem penes me esse, eo facilius mihi persuadeo, quoniam et sagacissimum Bernoullium acquiescere video. Addam tamen quid sit, quod in eo desiderem, aut potius, quod non intelligam, ut pro tua humanitate eo facilius me ab hoc scotomate liberare possis. Dabo quidem facile, si pondus L descendens a T in S vires habet, quibus stylus F superans elaterium G perveniat ex 1F in 2F, illud idem descendens per TP, effecturum ut stylus ex 1F superans 4 elateria perveniat in 5F, eademque elastra habere vires, quibus corpus L novis quatuor excitationibus perducatur ad T. Sed negabo vires simul sumtas, quibus ita descendit ex T in P, aequipollens viribus quibus corpus L continuo tractu ascendere ex P in T posset. Nam cum impetus, quem acquirit corpus ex T in S tollatur ab elaterio 1F, ille idem impetus quatuor sumendus est ut perveniat a T in P, enim si impetus in S acquisitus conservetur, nec a contrario tollatur, corpus L duplum impetum demum acquisiturus sit in P, non quadruplum; qui duplus impetus sufficit ascensui corporis L ex P in T.

In iisdem illis excerptis, alterum video argumentum, quo uteris, metaphysicum a priori ex natura actionis concludens tuam virium aestimationem; in quo admodum haereo, praesertim cum illae voces virtualiter, et formaliter, quas adhibes, me turbent nec quid illis velis, clare perspiciam. Am Rande wohl von Leibniz' Hand: dicendum f Actio, ais, faciens duplum tempore simplo est dupla (virtualiter) actionis facientis idem duplum tempore duplo. Id capio, priorem actionem qualibet parte sui, quo agit temporis, duplum certe viae conficere ejus, quam aequali parte temporis conficit altera actio. Hinc concluderem, actionem aequalibus illis temporis partibus, alteram alterius duplam esse, cum effectum duplum sit (quae tamen actio ex tua opinione erit quadrupla) et tunc totum tempus, omnemque utriusque actionem si spectes, priorem actionem posteriori aequalem esse. Si duo homines transferrent duo corpora aequalia, ea ratione, ut alter continuo progrederetur tractu, alter vero per vices nunc transferendo, nunc otiando tempus tereret, ea lege, ut tempus otii aequale quidem foret tempori laboris, sed eo quo transfert tempore, adhiberet vires, quibus duplam viam absolveret, nonne, postquam ambo corpora translata essent per idem spatium, vires illius qui nulla interruptione effectum edidisset forent aequales viribus omnibus alterius simul sumtis? Effectum equidem foret unum et idem. Et 2 + 0 ^&!|∝ 1 + 1, quod de 4 + 0 dici nequit.