Series II Band 3 · No. 199.
JOHANN CHRISTIAN SCHULENBURG AN GERHARD MEIER FÜR LEIBNIZ
Bremen, 28. Dezember 1698 (7. Januar 1699). [175.]
Die Zählung entspricht dem Druck bei Gerhardt. Die beiden Teile der Animadversiones werden römisch, die jeweiligen Artikel arabisch angeführt.
VIRO Maxime Reverendo, Dn. D. G. Mejero S. D. P. M. Joh. Christian Schulenburg, Rector
Singulares Tibi habeo gratias, Fautor Optime, quod Illustris Leibnitii Mstum multiplici,
eaque profunda prorsus Eruditione refertissimum, Animadversiones in Cartesii Principior.
libr. 2. priores exhibens, quod certe hujus sectatoribus, nisi Veritati Palma fuerit concedenda,
negotium facesset maximum, nec forte superandum, mecum communicare volueris. Fateor,
quemadmodum ex aureis Literis, quas ex peculiari favore ad me, nihil tale merentem, dedit
alias acutissimus Leibnitius, multa in Rem Literariam, Mathesin, ac Philosophiam, non minus
Naturalem, quam Metaphysicam edoctus sum, praesertim Elegantissimam illam ac simplicissimam
computandi Rationem, quam vocat dyadicam; ita quoque ex hoc ipso scripto me
quamplurima hausisse, eaque Egregia. Adsunt multa in hoc opere, quae me hactenus in
nonnullis vacillantem statuminarunt; sunt, quae in plurimis, de Vacuo, Spatio, Nihilo, Substantia,
Extensione, Motu, Quiete etc. me dubiis ac scrupulis liberarunt; sunt quae in Veritatis
tramite alicubi constitutum confirmarunt; sunt denique, quae errantem ac saepe nescium feliciter
informarunt. Atque sic vides Vir Optime, me multo nomine et Ingeniosissimo huic Scripto
Leibnitiano, et Tibi, quod ad manus meas illud pervenire siveris, esse obstrictissimum. Veri
Philosophi Nomen obtinet Celeberrimus Leibnitius, quod Neminem, nec ipsum Cartesium, (ad
P. I. Artic. 65-68 et P. II, 5, 6, 7, 33, 34-35) laude sua aut honore privet, quod cuique, Apollonio,
Proclo, Robervallio, (I, [1]) Hugenio (I, 52) Malebranchio, ut puto, (I, 54) Archimedi,
Keplero, Galilaeo, Gassendo, (II, 32, 37-38) (Haec nomina in scholis Cartesianis, ubi in solius
Cartesii paginis omnis coagitur, coarctaturque Sapientia, nunquam audiuntur) Logicae etiam
Aristotelis vulgari (I, 75), ex cujus neglectu Cartesium Universalem Affirmativam simpliciter
convertendo, vitium in forma committentem, lapsum cum aliis, et hodie adhuc labi multos
(II, 54-55) ostendit, suum ingenue tribuendum censeat. Impense me oblectarunt, quae
eruditissime disserit Author laudatissimus (I, 31, 35 etc.) de Errorum Origine, ac Remedio, de
errore in calculo ap. Mathematicos, de conscientia et Memoria, de Intellectus Voluntatisque
consortio ac ordine, quibus ex parte gemina me aliquando etiam cogitasse memini. Perspicacissimus
profecto est, et profundus in examinandis Motuum Regulis Cartesianis (II, 40 sqq.). In
ponenda Lege Continuitatis (II, 45) admirandus, et in duritiei, seu generalius firmitatis
Natura explicanda (II, 54-55), oculatissimus. Cartesium hanc rem ex Quiete deducentem, ante
annos tres, vel inanem taytologían, vel Petitionem Principii, commisisse cum Cl. Bernoullio
pronunciavit. Arcus meus Tensus se ipsum restituens, qui tamen ex his nunc tenditur
amplius, multumque exinde sibi lucis foeneratur. Etsi enim ego aliquando Veritatis alicujus
quaedam vestigia deprehendam: pulvis tamen Scholasticus cogitationes perpetuo nimium distrahens,
ea solet ita obliterare, ut vestigia deprehensa penitus persequi non possim. Quod
Cartesianos alios praejudiciis exuturos, in praejudiciis (I, [2]) densissimis Ipsos, magis quam in
pice, haerere indicaverim; quod sensus bene habentes debitisque Requisitis instructos fallere
negaverim (I, 1, 4, 6, 7, 8); quibus Veteres et saepius bene adeo sidebant, ut eos, qui sensu
indigebant, sensibus etiam, non prolixis Rationum deductionibus convincendos judicaverint;
quod fines male ex foro Naturali exterminari, sic a Sturmio edoctus, docuerim (1, [28]); quod
substantiae (1, 51) hactenus nondum adeo [clarum] et distinctum conceptum datum esse; quod
Extensionis Naturam (I, 52) nondum ambiguitate satis liberatam, nec adaequate explicatam;
quod Cartesianos dixerim animae existentis certitudinem cum Essentiae ipsius Evidentia confundere
(1, 54) atque meras hic sterilesque crepare voces; Quod Vacui, Nihili, Spatii, ceu
capacitatis, doctrinam proposuerim (II, 8-19). Quod mundum unicum et infinitum Cartesianis
necessario talem (II, 21, 22, 23) ex falsa hypothesi deduci inculcaverim; non gratiam, sed
odium heic loci, sed vero jam diu contemptum, et facile constanter contemnendum sum
expertus. Motum a Cartesio (II, 25) non nisi quasi historice describi, atque in ipso nihil reperiri
minus, quam quid motus sit vere et realiter, forte jam decennium est, quod prima mea de
Occultis Qualitatibus adhuc dum occultata, exercitatio statuerit. Hocque ipsum his ipsis diebus
adhuc monui amicos. Perplacet vero hic admodum Leibnitiana ex hypothesibus Astronomicis
desumta illustratio. Vix salutaveram Academias, cum jam de demonstrationis Cartesianae, pro
evincenda Dei existentia, firmitate (I, 14, 18, 20) subdubitarem. Et certe semper existimavi hac
in re non minus, quando de Ideis sermo est, quam in Doctrina de cogitatione, de Mente, de
Principio Cartesii: Cogito ergo sum, obscurum exponi per aeque obscurum, aut clarum
obscuro involvi, illud supponi jam, quod demonstrandum demum, atque sic peti id, quod est in
principio. Durus certe bolus, circa decantatissimum Cartesii effatum de omnibus dubitandum,
ipsi Cartesio deglutiendus datur ab Optimo Leibnitio (I, 5), imo Vir Amplissimus proprio
ipsum gladio [I, 7] jugulat. Cumprimis autem arridet, quod sagacissimus Auctor notanter (I, 13)
dicat, exoticam esse fictionem, quando Deus velut ex Machina accitur dubitaturque annon ad
errandum in evidentissimis quoque facti simus. Forte non aberraretur, si quis Cartesium cum
decepturiente suo genio alios decepisse velle, et dum discrimen inter Vigilias et Somnium non
cernit, somniare diceret. Non est nisi novaturiendi pruritus, quod quando Aristoteles et Geometrici
(I, 43, 45, 46) volunt ex certis principiis conclusionem esse deducendam, Cartesius
clarum ac distinctum conceptum urgeat, alia quidem verba, sed ipsa non satis clare explicata,
rem interim eandem proponens. Aeque ac hodie solent in Moralibus quod jam olim monui,
Aristotelis Mediocritatem projicere, virtutemque in puncto collocare cum tamen ipsum punctum
(in Math.: Ang. rectus, linea perpendic.) sit maximum medium, a quo ne tantillum quidem,
sine vitii periculo licebit deflectere. Alias vero concedo libenter, steriles voces non sufficere,
sed Virtutes in practicis practice esse exercendas.
Haec sunt Fautor Optime, quae ad Te, aliis districtus, detentusque, ut ipse nosti, negotiis, nunc tandem sero quidem ex hac ipsa causa exarare volui, ne diutius detinerem Magnum Leibnitium, et quia jussisti, debui. Ipse Leibnitius nunquam sine honoris praefamine praetermittendus calculo meo aut assensu non indiget quidem; Volui tamen non assentari, nam fuco non indiget veritas, sed assentiri ipsi victus veritate, measque cogitationes, quas gaudeo subinde similes, exponere debui. An ubique rem acu tetigerim dubito, neque enim hic licebit non dubitare. Utinam autem opus ipsum mox lucem publicam aspiciat, quo quae profundiora sunt, sunt vero et multa et maxima, meditari amplius, et veritates plures plenius daretur discere. Si placet Vir Celeberrime atque Magnifice, has ipsas lineas, cum tribus Exercitatiunculis, de Arcu tenso, Lacrymis vitreis, et Matheseos ac Naturae vinculo ut cogitationum, Emendationumque Leibnitianarum fiam particeps, quia jam semel iterumque mihi tam felici esse contigit, Summo Leibnitio transmitte. Non spero hic male feret, si brevi forte [(]§ 45. P. 2). Ejus mentionem faciam publice, colo enim Nomen Leibnitianum obsequiosissime, cui ut meo nomine cum Novo Anno Bona nova preceris precor. Tibi vero Anni praecipitis exitum felicem et im[m]inentis ingressum fortunatum voveo. Vale, et quod facis, me amare perge.
Bremae d. 28. Dec. 98