Series II Band 3 · No. 198.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
Hannover, 27. Dezember 1698 (6. Januar 1699). [148.]
Vir Nobilissime et Consultissime Fautor imprimis honorande.
Pati
Hortatu ejus scripsi ad Dn. Baylium virum egregie doctum, cui alioqui respondendum erat ex alio capite; insinuavique posse ipsi committi operis editionem cum ampla potestate, si modo eam in se recipiat Roterodamus Bibliopola.
Sed non minor mihi cura est ingentis Tui operis Ethici, immo major, nec immerito. Cum enim a multis annis omne huc studium contuleris, sisque a doctrina, et arte instructissimus, Zeloque etiam abundes; non potest non egregium aliquid a Te esse confectum, quod non perire Reipublicae etiam Christianae interesse censeo.
Praeterea cum multa praeclara meditata Te habere oporteat in variis Studiorum generibus, velim ne haec quidem perire. Et nisi me terreret Jungianorum fatum, suaderem patriam Bibliothecam depositariam deligi. Nescio quis mihi narravit Te in eo esse, ut insignem librorum Tuorum collectionem, illuc legato destines, conditionibus minime aspernandis. Quod si confectum est, bene habet. Sin aliquid oblatum est difficultatis, uti Langenbeccii exemplum facit ut verear, ausim suggerere Augustam Guelfebytanam, cujus magna et merita in orbe laus famaque est. Nec dubitem Serenissimos duces Fratres magnos literarum statores, favituros voluntati Tuae, quantum aequitatis ratio esset suasura. Sed haec ego ex me scribo; et sincero affectu. Caeterum opto ac spero consilia haec Tua in multos adhuc annos exitu suo differenda quos ego Tibi cum eo quem nunc ingredimur laetissimos precor, ut diu adhuc Tu fama, nos doctrina Tua fruamur. Vale. Dabam Hanoverae 27. Decembr. 1698.
deditissimus G. G. Leibnitius