LatinRmo et Illmo Viro, Petro Danieli Huetio Episcopo Abrincensi
Godefridus Guil. Leibnitius S. P. D.
Interpellandi Am Rande von L1 : Kondte ihm zugleich schicken mein Specimen dynamicum. - Darüber am Kopf der Seite: nicht abgangen Am Kopf von L2 : non transmissa novitas post tot annorum cultum silentio vel amicorum interventu testatum,
veniam ut spero, reperiet a causa. Forte nuper amicus ad me attulit quae Burcherus de Volder
clarissimus apud Leidenses professor pro Cartesio in tuam censuram novissime scripsit, publice
edita. Viri fama, ipsiusque amici desiderium fecere, ut perlegerem solito attentius; visusque
mihi est non raro deserere Cartesium cum defendere videtur, passim etiam causam instruendo
pronuntiandae in Cartesianos sententiae viam planiorem reddidisse. Quae dum annoto in ipsa
lectione, subiit mox animum cogitatio addi his notatis posse tum animadversiones meas in
partem generalem philosophiae Cartesianae, ante annos nonnullos in chartam conjectas, tum in
auctarii vicem, nonnulla a me ad amicos subinde perscripta de causa Cartesiana, et sectariae in
universum philosophiae incommodis. Sed cum omnia libri mensuram fortasse non satis implerent,
cogitavi an possent aliquando censurae Tuae assui ubi rursus ederetur: purpurae fateor
vilis pannus; sed habent tamen et mediocria usum aliquando, pro captu scilicet vario ingeniorum.
Quod si Tibi consilium non malum videtur, mittam mea qualiacunque, et judicio tuo
subjiciam. Coepisti restituere veteribus decora sua, et libertatem philosophandi nostris, et
praeclare ostendisti, quam fallantur, qui ignaviae suae litantes compendiosam in uno quamvis
magno scriptore sapientiam, vel potius sapiendi jactantiam quaerunt, non exiguo rei literariae
damno, cui obviam iri publice interest. Sane ostendi reapse in ipsa Geometria ubi regnare
videbatur Cartesius, methodum ejus tantum ad faciliora porrigi, problemata autem majoris
momenti aliis fere artibus indigere; quarum et specimina a me sunt prolata; quae notari operae
pretium fuit, non ut sperneretur is qui nimia pollicitus est, sed ne deciperentur lectores, et quasi
praeoccupata inveniendi palma a vero studiorum labore averterentur.