Series II Band 3 · No. 168.
JOHANN CHRISTIAN SCHULENBURG AN LEIBNIZ
Bremen, 7. (17.) April 1698. [165.175.]
Vir Illustris et Celeberrime! Patrone magne!
Erubescit calamus meus quod Tua audeat interrumpere Negotia gravissima non minus quam Sublimia. Quanto sim perfusus gaudio acceptis literis Tuis quam profundissime doctis, nec dici satis potest nec scribi etiam. Si quidem non tantum maximi Tui propensissimique in me favoris testes existunt locupletes, verum etiam Eruditionis Solidioris rivulos in me derivarunt perquam exoptatos gratissimosque. Quae Knolleus ex Metaphysica Mathematica excerpsit Acutissimo debet Weigelio meo etiam quondam in his per discursum Praeceptore dexterrimo.
Easdem profecto de Creatarum rerum Valore, a Deo loco Nihili, quod hunc antecessit mundum, infinita Potentia liberrime constituto, foveo cogitationes, quas Tu Vir Illustris ad me perscripsisti, licet primos ego saltem Limitum horum limites salutaverim, Tuaque proinde Oracula me ulterius in hoc negotium deducentia non possim non exosculari. Non licet saltem hic Bremae, ubi Cartesiani, alios praejudiciis exuturi, in iisdem tamen nimium quantum haerentes vident, quos olim Miscellanea mea Philosophica valde exagitavere, scandalo certe non dato sed accepto, publice haec profiteri. Videntes oculos claudunt et Aliis quoque gluten illinunt. Dyadica Supputandi ratio, Maecenas Optime, valde me delectavit. Memini Ingeniosissimum Sturmium ad Analogiam Quaternarii Diapentismum aliquando excogitasse; sed, si licet, sine omni tamen adulatione, effari quae sentio, palmam profecto Tua praeripit omnibus et quod simplicissima et quod character sit Dei et Nihili, Positivitatis et Nullitatis, eandemque semper rerum omnium a Deo, qui solus independentem habet positivitatem, dependentem stationem et positionem, cum alias non essent, jucundissime indicet. Nescio an divinam hanc supputandi Methodum, cujus quoque, in actu Supputationis hujus exercito, Terminos Mnemonicos, loco eins zehn hundert taus[end] sine dubio a Te impositos pernoscere velim, assecutus satis sim. Mitto eam continuatam, et si recte habuerit, facillime, volanti etiam calamo, magna namque inest huic ipsi facilitas, si prima, quam monstrasti, progressio constanter fuerit observata, quousque libet continuandam. Proprietates aliquas atque certas combinationes, modo non has ipsas numerorum nostrorum vulgarium consuetudo per praejudicium aliquod mihi suggesserit, appositis ductibus indicare volui, Tuam, quam peto humillime et mihi ob summum; quem jam exhibuisti, favorem certissime promitto, Informationem, Correctionem, Confirmationem avidissime exspectans. Ni fallor, utcunque jam video, ex prima progressionis serie, et addendi et subtrahendi in hac dyadica Methodum. Tuarum Mellitissimarum copiam quamprimum faciam Dn. Knolleo qui et Solertissimo Eimarto harum faciet Mentionem, ac communi nomine Suae Hypotheseos deductionem ulteriorem desiderabit. Fateor Auctorem optimum hanc ipsam in Astronomicis per viginti jam annorum et ultra observationes constantes, quae utinam aliquando lucem publicam videant, habere exploratam et certissimam: an in Physicis quoque omnibus satisfaceret Phaenomenis subdubitabat, aut modeste praetexebat, saepiusque hunc in finem a me in multam noctem subdiu olim inter Coeli contemplationes dubia et audiebat et solvebat. Doleo ego et infirmitati meae et officio in Augiae stabulo, pulvere scholastico, purgando satis molesto. Habeo alias quaedam adhuc discursus Eimartiani excerpta sed meditationes in ea defigere hactenus labores mei non permittunt, verum spero omnino fore ut Eimartus ipse et Tibi obsecundet et meis votis respondeat. Fave Vir Illustr. Chartulis meis, quibus ipse in omnibus non faveo. Cogita de calamo in Papyrum conjici qualiacunque mea cogitata, adeoque morsos ungues et diuturnas meditationes non sapere.
Sic favebis Tui obsequiosissimo M. J. C. Schulenburgio. Rect.
Br. d. 7. Apr. 98.
Infiniti Tua Elementa et quae eo Bernoulliana Aliorumque spectant nondum vidi. Parheliorum Iconismus distinctius expressus est quam ipsi apparuere. Pictoribus atque Poëtis forte et Scriptoribus.
Urnas in Tui obsequium delineavit domesticus meus Valencampius Junior, ejus mentionem dedit duodenarius meus Carolinus. Servavit vero in delineandis suis fere ubique rationem subduplam, alias colorem et omnia secutus, quantum potuit.
Nach dem Postskript quer zum Text die folgende Tabelle: