Series II Band 3 · No. 166.
GABRIEL WAGNER AN LEIBNIZ
[Wolfenbüttel,] 2. (12). April 1698. [162.]
Illustris Vir
Adventum Tuum anxie expecto, quia vel hic vel fuga mea aerumnae meae finem debebit facere; nec enim per plateam securus ambulo ab ignominia. Quem scribis magna cum ratione omnia agere doctosque magnifacere ego vel invidia vel superbia multa agere vel Neronis plane animo esse, experior. Agnatus ejus enecare me pergit, sed cautius: ejus impunitas alios ad idem flagitium nunc adduxit, ut praedixi; magno cum clamore dudum me calumniatus quidam acerbissime, ex Ejusdem Neronis videtur famulitio esse, domum enim ejus, peracta nequitia intrabat: hinc patet heri animus, factaque mei mentio, si servorum talis est. Itaque repeto fac venias, vel mora afflictionem augebit. Interim maneo Illustri Tuo nomini
addictissimus G. Wagner
2./IV. Non. Apr. 98