Series II Band 3 · No. 165.
LEIBNIZ AN JOHANN CHRISTIAN SCHULENBURG
Hannover, 29. Mรคrz (8. April) 1698. [155.168.]
Vir celeberrime
Etsi
Nimirum fines seu limites sunt de Essentia Creaturarum, limites autem sunt aliquid
privativum, consistuntque in negatione progressus ulterioris. Interim fatendum est, creaturam,
postquam jam valorem a Deo nacta est, qualisque in sensus incurrit, aliquid etiam positivum
continere, seu aliquid habere ultra fines neque adeo in meros limites seu indivisibilia posse
resolvi. Ac proinde etiam ex ipsiusmet Thesium autoris (puto) sententia, ^#.[postulatum
postulatum; exsejungendi; ex^#.] quo resolutionem in meros fines, seu mera indivisibilia infert, ad creaturam
cum valore sumtam applicari non posse.
Atque hic valor, cum consistat in positivo, est quidam Perfectionis creatae gradus, cui etiam agendi vis inest, quae, ut ego arbitror substantiae naturam constituit. Adeo ut valor ille a Deo tributus, revera sit vigor, seu vis indita rebus, quam quidam frustra negant, non animadvertentes sese ita praeter opinionem incidere in doctrinam Spinosae, qui Deum solum facit substantiam, caetera ejus modos.
Atque haec est origo rerum ex Deo et nihilo, positivo et privativo, perfectione et imperfectione, valore et limitibus, activo et passivo, forma (id est entelechia, nisu, vigore) et materia seu mole, per se torpente nisi quod resistentiam habet.
Illustravi ista nonnihil origine numerorum ex 0 et 1 a me observata, quae pulcherrimum
est emblema perpetuae rerum creationis ex nihilo, ^#.[dependentiaeque
Caeterum rogo ut Dn. Knolleum data occasione, etiam meo (si tanti
videtur) nomine, horteris uti in praeclaris istis meditationibus pergat, qualium
similes saepe ab ipso videre velim sive in Mathematicis, sive in
philosophia illa altiore. Excitandum etiam putem ad colendam illam sublimiorem
Mathesin, quae continet Scientiam infiniti, cujus elementa quaedam
a me sunt prodita novo calculi genere proposito, quem Hugenius aliique praestantes viri
non sine plausu excepere, et quem nunc illustrarunt inprimis Domini Bernoullii fratres, et
peculiari ^#.[etiam
Quae olim mihi de nostro Solis incolatu ex praeclari Astronomi Dn. Eimarti placitis indicari curaveras, verissima arbitror, si intelligamus tellurem esse inter planetas seu satellites solis; sin altius aliquid subest, fatebor mentem autoris mihi non esse perspectam. Newtonus Mathematicus excellens, Astrorum vortices tollendos putat; sed mihi ut olim in Actis Lipsiensium prodidi non tantum conservari posse sed etiam pulcherrime procedere videntur, Circulatione harmonica cujus admirandas deprehendi proprietates.
De observatis Eimartianis vellem aliquando nosse distinctiora, ac Tuis etiam doctissimis cogitationibus frui. Sed agnosco occupationes Tuas laboriosas, et Valetudini etiam parum firmae indoleo; meliora precatus, speransque; modo in tempore Tibi prospicias, quod faciendum suadeo. Vale. Dabam Hanoverae 29. Martii 1698.
deditissimus ^#.[Godefridus^#.]