Series II Band 3 · No. 15.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 15. (25.) April [1695]. [13.19.]

Latin

I. N. J. C.

Nobilissimo et Excellentissimo Dn. G. G. Leibnutzio

S. P. D. V. Placcius

Ne quod existimabam tibi deberi privilegium vulnerarem improvidus, missionem distuli eorum quae nunc accipies, uti benigne promisisti, perlegenda monitisque tuis exquisitissimi judicii honoranda simul ac vacaverit. Non potes mihi dare beneficium majus. Eritque illud suo tempore publicum D[eo] V[olente].

Jungianae schedae in miserrimo sunt statu. Ex 400 pene, vix 100 restant fasciculi, et hi nullius fere pretii. Optima quaeque perierunt omnia, cum exemplis autographa. Etiam Aristoteles illius ob loca parallela, et notas, non nisi tota sua vita ex professo Philosophum tanto ac ipse cum judicio tractanti scribendas inaestimabilis. V. gr. haec vox (^%)/orejiw) nusquam definitur: sumiturque tot modis etc.

Valetudo mea per Dei gratiam cum senectute incipiente incipit meliorari. Lactea diaeta quidem continuanda, sed cum libertate jungendi propemodum quae velim modicis dosibus vicibusque. Abhinc mense proximo jusculo etiam bubulo reficior mirum in modum. Hoc si porro succedit, spero alvi siccitatem et virium a laboribus defectum omnem posse corrigi. Quae duo sola me adhuc infestant. Vale. Hamb. [1695.] d. 15. Aprilis