Series II Band 3 · No. 148.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 27. November (7. Dezember) [1697.] [144.198.]

Latin

I. N. J. C.

S. P. Vir Nobilissime, Amplissime Dne. Fautor honoratissime.

Putavi nuperas meas intercidisse. Nam Hanoveram eas direxeram, cum postremae Tuae Guelpherbyti essent datae. Certe responsi nil accepi nisi quod nunc de remissa tibi scheda nescio qua significas. Itaque illas adhuc expecto, expetoque. De Carniolana antiqua lingua juxta cum ignarissimis hic quisquam novit eorum quos ego novi. Quod ad Bentlejum et Lockium mittere mea non detrectas, oppido gratissimus accepto. Sed cum suspicer omnino Hamburgo Londinum te tua mittere, cui tradenda sint tuo nomine, et commendanda scire pervelim, ac ante scire an uterque Londini vel alio in loco agat, an se invicem norint, aut de me meisque Accessionibus quidquam. Nuper accepi Helmstadio litteras nunciantes Medicum inde reducem meas accessiones aliquo in pretio haberi [divulgasse.] Nec tamen ullum eo hactenus exemplar misi. Nam Caveo destinatum per hic viventem Affinem Pullein non puto redditum esse. Ipso enim paullo post defuncto quidni perierit aut male curatum sit cujus antecedens proxime nec mihi redditum est exemplar Caveanum, neque aliud Menckenio quod debebatur. Id sane huic duplici exemplari, quorum utrumque nitide Tomis tribus ligatum asservo fieri nolim. Quaeso itaque diserte, quid fieri velis expedi, et an spes ulla sit impetrandi eorum virorum monita de addendis, ordinandis, emendandis aliquibus. Aliter ac a Te, a quo maxime mihi pollicebar, et sperare aliqua debueram, sed nil accepi. Nam in universa Germania quem habemus, a quo in eo genere studiorum ad meum genium quid liceat praestolari? Batavis vero etiam haec sunt ridicula adeo ut in Rabo vidisti. Oportet illis meas nugas congestas de Anonymis et Pseudonymis propinare. In illas involabunt. Sane per Dei gratiam pertinaci assiduitate adjutoris mei illis incumbentis per horas 8. quotidie mecum et cum tribus amanuensibus, in mundum sunt redacti, et evasere ultra 7000 veteres et novi omnium aetatum artium et linguarum libri duos in folio Tomos daturi. Modo liceat editorem nancisci obstetricantem correctione exacta plus quam XX manuum characteribus nitide aliis, aliis etiam aliquibus satis negligenter et liris pene deliris interdum et aegre assequendis exaratis. Si quid ad hoc opis aut consilii suppeditare nosti facies mihi rem gratissimam, in officio tibi futuro quando jusseris vicissim. Vale. Hamb. [1697.] d. 27. Novembr.

Excelli Tui Nominis cultor sincerus V. Placcius A Monsieur Monsieur Leibnitius Conseiller de son Altesse Electorale à Hannover.