Series II Band 3 · No. 142.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 7. (17.) September 1697. [136.144.]

Latin

/

I. N. J. C.

Viro Amplissimo, Nobilissimo et Excellentissimo G. G. Leibnitio S. P. D.

V. Placcius.

Equidem credebam peregre Te, vel quod abhorrebat animus, in morbo esse; quia nil respondebatur. Et ni fallor etiam peregrinaris. Nam Hanoverae antea semper Te puto egisse. Neque scio an Guelpherbytum nunc et imposterum debeam meas destinare. Praesentes sane adhuc Hanoveram misi, sperans etiam inde a[d] te perventuras si absis. Weigelius spem Viros executores suae institutionis dandi plane omnem ademit. Francianae Scholae ad me descriptio etiam pervenit. Sed generalia magis quam specialia delineans. Spenerus edere illam molitur ut audio. Faxit Deus feliciter! De Scepperi altero libro amicus meus spem deponit. Nec ego de Carniolanae linguae Boxhornii libello audivi unquam, aut audire aliunde confido. Dazu von Leibniz' Hand ergΓ€nzt: An me de eo somniasse putat?

Par illud Anglorum mihi ex suis scriptis, non aliunde notum est, et mirifice commendatum. Nullis lubentius exemplar Accessionum mearum dono mitterem, si scirem occasionem certo ad manus eorum perferendi. Nec enim puto ad eos etiamnum pervenisse; licet jam sesqui anno in bibliopoliis sint. Quaeso si potes hac in re pararium te praestare, id facias; ut eorum mentem de hisce meis accipiam. Pseudonymis jam jam finitis ultra dimidium, et Anonymis fere in totum, quietem ab hoc labore anhelo; ut solis posthac sacris vacem: quorum tamen dum vivam vix aliquid edetur. O si possem eruditam et vere Philosophicam Theologiam eam meae philosophiae superstruere, quae ab imbecillitatibus conceptum de divinis liberet ita; ut intelligant Theologi se hactenus populariter nimis de rebus illis disputasse. Neque ullam nisi vulgarem ideam concepisse, adeoque rejectis omnibus istis hactenus habitis controversiis frustra fuisse. Sane, ni fallor, intelligunt Deum proprie sumtis philosophice vocibus et sensibus, non irasci, non opus habere satisfactione et vindicta. Quid ergo substituent eruditae notioni ut a Socianismo immunes et orthodoxi maneant? Sane aliquid altioris notionis et Deo dignioris in hac sapientia est, quae parvulis ut parvulis non ad disputandum, sed credendum proponitur. In qua quia subsistere nolunt: utinam saltim aliquid Majestate divina dignum substituant notionibus adeo plebejis; ne inter sacrum et saxum positi, nec erudite nec plebeje credant. Sed manum de Tabula. Vale. Hamb. 1697. d. 7. Septembr.

Jam nunc Epistolam accipio Helmstadio, in qua haec verba: Placcianam soliditatem (cui *Anglorum eruditos, quos et innatum ingenii acumen, et diligens exercitatio idoneos maxime harum rerum aestimatores facit, cum tempore ubique assurgere accepi)* etc.