Series II Band 3 · No. 136.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
[Hannover, 18. August 1697.] [124.142.]
Ex responsione
Nactus sum nuper denuo Epistolas ad Leusdenium de progressibus Evangelii Batavorum opera procuratis. Habueram olim, sed amiseram, quod non nisi unam plagulam implerent. Si habuissem Sinicis novissimis adjecissem. Expecto et praefationem Catechismi lingua Americana Holmiae impressi, ex Suecico per amicum vertendam, unde apparet Suecos laudabili opera id agere ut Christianam fidem barbaris instillent. Sed haec minuta sunt si compararentur illis, quae fieri a nostris Reformatisque possent, si pontificiorum exemplum sequerentur. Doleo optimum Weigelium majoribus omissis minuta consectari, et de calendario laborare, in quo non multum est situm.
Nuper ad me venit quidam Dn. Neubauerus a Dn. Augusto Franco professore Halensi mihi alias (nisi fama) non cognito commendatus. Is ostendit retulitque specimina novae puerorum pauperculorum institutionis, quam Halae Saxonum inchoavit Dn. Francus, sane laudabiliter quantum intellexi et ad sensum nostrum, ut sperem si sic pergat adjuveturque, posse ejus opera in rem conferri quae Dn. Weigelius distractus et subinde ĕjvtikv́terow cogitavit, movit potius quam promovit. Dixi illi in magna et populosa urbe qualis vestra est, tale quid fieri posse insigni cum successu, eo modo quo in Gallia Academiae gymnasticae a privatis habentur; suasique ut ubi Hamburgum venisset, Te adiret. Visus est delectari admodum Consiliis istis, et credidit praeceptores idoneos non defuturos, jam tum enim tales Halae haberi. Pro cautione tamen addidi, ut evitentur litigia apud vestros, non debere apparere commendationem exemplumque Domini Franci, vitandaque initio omnia quae suspicionem pietismi illius imaginarii facere possint. Interea cum Domino Franco amplius per literas de hoc instituto communicabo.
Audio Dn. Sam. Reiherum Kilonii aliam a Weigeliana moliri Calendarii restitutionem, mihi de neutra satis constat, etsi aliquam videram schedam Domini Weigelii.
Duo sunt in Anglia viri egregii mihique faventes (etsi nullum nisi per amicum communem nobis commercium intercedat) ambo ni fallor apti intelligendis philosophiae practicae dotibus. Lockius scilicet, cujus prodiere cum talia, tum Tentamina de intellectu (Essay of Understanding) et liber de Educatione, ambo ex Anglico in Gallicum versi et praeclara non pauca monentes.
Alter est Bentlejus vir non tantum in literis elegantibus excellenter versatus, sed et philosophiam et rem moralem non negligens, ut apparet ex ejus dissertationibus contra Christianae fidei adversarios, Anglice editis, sed a viro docto Berolini latine versis non male.
Gaudeo Tibi oblatum qui rite adjuvet in digestione Pseudonymorum; ita ominor Te mox ea molestia posse defungi, ut agites si non plausibiliora in vulgus, certe solidiora et magis expetita apud Sapientes.
Petrus Rabus qui libros Belgice recensere instituit, quid hominis sit non satis exploratum habeo. Videtur Belgica eloquentia potissimum valere, et vix in res ipsas ingredi altius et subinde captare risum lectorum, ut solent superficiaria ingenia. Quae de Tuis habet non legi. Negligi hominis censuram insubidam, consultissimum putem. Vale.