Series II Band 3 · No. 127.
LEIBNIZ FÜR JOHANN CHRISTOPH STURM
[Vor dem 5. Juli 1697.] [37.145.]
G. G. L. Continuatae Considerationes de Dynamicis et emendatione primae philosophiae,
occasione eorum quae circa considerationes priores in Physicae Electivae Tomo I. ab ejus
autore Viro Clarissimo nuper sunt dicta
Expectatae diu Physicae Electivae Autore suo, Viro egregio dignae Tomus primus tandem ad manus meas pervenit. Inspexi avide, et multum inde utilitatis nobis provenire agnosco, dum floriferis ut apes in saltibus omnia libans, optimum doctrinae mel constipat. Itaque caeteros Tomos mature sequi valde velim, sed inprimis laudo, quod summum physicae verae scopum passim, et justa etiam Dissertatione annexa inculcat, ut ad cognitionem Dei amoremque excitemur. Porro cum sibi persuaserit huic fini plurimum conferre, si agnoscatur Materiam esse substantiam quae pati tantum possit, agere vero non possit; imo omnem Actionem quae deprehenditur in materia esse Actionem ipsius Dei, quam opinionem etiam amplexi sunt, qui systema causarum occasionalium (quod vocant) tuentur; miratus est vir doctissimus mihi alia omnia probata videri, cum de Notione substantiae et dynamicis in actis Eruditorum Lipsiensibus, Martii 1694, et April. 1695 disserrerem, et materiam, a vi activa separatam, non esse substantiam dicerem. Et cum per amicum sententiam meam exquisivisset, egoque respondissem, et insistenti iterum reposuissem; visum est illi facile conciliari posse sententias nostras. Itaque in libri 1. cap. 3. Epilogo, artic. 5. pag. 119. 120. quaedam a me dicta concessaque recensens haec subjicit: Ut satis apertum videatur ex duobus verbotenus discrepantibus initiis, *eadem nos deinceps via ad eandem collimare metam: id quod hoc loco monere lectores meos consultum duxi, non invito credo viro laudatissimo, ne quis eorum, occasione forte allegati moniti, in demonstrationis nostrae cursu haereat, et autoritate tanti viri remorari se patiatur.* Equidem verissimum est nos ad eandem collimare metam, ut naturae cognitio ad noscendum naturae Autorem dirigatur; et gratias habeo viro doctissimo, quod aliquam meorum monitorum rationem habendam putavit. Quoniam tamen in ipsa via et ratione attingendi praefixum nobis scopum valde adhuc differre meo judicio videmur, et magni res ipsa momenti est, ideo fortasse expendi merentur quae attuli de natura extensionis et materiae inservitura, ut intelligamus, quod in corpore vel materia mere passivum est, pro substantia haberi nullo modo posse, neque substantiam corpoream vel materialem mere passivam posse concipi, neque adeo Deum solum agere, etsi solus tribuat vim agendi. Aliud est sane corpora non nisi acta agere, aliud agere nullo modo: et aliud est materiam et materialia non nisi divina virtute moveri posse, aliud nullam vim accipere dum moventur. Nam quod in literis admittere se ait vir doctissimus, divinae virtutis *particulam, si ita fas sit loqui, corpori in quod agit tanquam propriam tribui, non tantum posse,
S. 340.16 stark überarbeitet und erweitert.*
id quidem in verbis consistet et dicis tantum gratia fiet vel ad summum nihil aliud continebit quam actum mentis*
*haec simul concipientis, si quidem materia per se substantia est seposita divinitus impressa virtute. Et cum
proprie loquendo nulla possit intelligi divinae virtutis particula, utique aut nequicquam haec tribuetur materiae
Virtus, aut erit fatendum ex divina actione aliquam intrinsecam et realem denominationem in rebus
corporeis resultare, quae ipsis inest; Quae quidem non est motus ut jam aliquoties ostensum est, cum motus
nunquam existat, sed potius aliquid in motu existens non successivum nempe ipsa vis motrix sive nisus. Hanc
autem vim substantialem quandam formam, sive etiam animam consistuere, quemadmodum vis patiendi primitiva
qua ratione mihi formas substantiarum postliminio restituenti, assentiri videri posset; id quidem
in verbis tantum consisteret vel ad summum nihil aliud contineret quam actum mentis duo
disjuncta simul concipientis, siquidem res materialis per se substantia esset, seposita illa virtute.
Et cum proprie loquendo nulla possit intelligi divinae virtutis particula, potius concipienda erit
in substantia corporea quaedam vis finita et particularis, ex infinita Dei virtute resultans,
ejusque umbram pro modulo suo exprimens; et proinde aut nequicquam et dicis tantum gratia,
virtus aliqua tribuetur materiae, aut erit fatendum ex divina actione aliquam intrinsecam et
~~realem denominationem* in rebus corporeis resultare quae quidem non est motus, res
successiva et respectiva, ut jam aliquoties ostensum est, sed potius aliquid permanens et
absolutae realitatis. Nam motus nunquam existit, quia nunquam totus existit, imo, si a vi
motrice separes, non nisi respectivum quiddam significat nempe distantiae mutationem, ex qua
utri plurium mobilium et quousque ascribendus sit motus, nulla ratione definiri potest; nisi
scilicet simul ad vim, seu causam motricem, in quo illa scilicet subjecto sit, respiciatur. Cui
consentit, quod a me primum contra receptas opiniones ostensum est, non eandem quantitatem
motus, sed potentiae motricis in natura conservari, quam late patentis usus doctrinam velut
fundamenta legum naturae continentem (ex qua multa mirifica et pulcherrima circa rerum
ordinem et harmoniam, suo tempore exponenda, consequuntur), mirarer a V. Cl. in physica
electiva praeteritam, cum de motu agebat; nisi arbitrarer sua digessisse antequam illa prodirent,
et postea aliis occupatum his expendendis non vacasse; qualem etiam causam esse puto, cur
Analyseos nostrae infinitesimalis, quae Matheseos universalis (id est scientiae de Finito et
Infinito) partem novam integram, superiorem scilicet, constituit, nulla in ipsius Mathesi enucleata
mentio sit facta. Quod tamen utrumque pro maxima parte mihi imputo, cum fatear tam
Analytices meae quam Dynamices nova principia imperfectius obscuriusque exhibita, et magis
indicata quam exposita fuisse; unde non nisi a paucis qui altius rimati sunt perspici satis
potuere. Sed ad vim agendi, seu absolutam realitatem in subjecto, motum habituro existentem
redeo. Hanc autem duplicem intelligi consentaneum est, primitivam et derivatam: ac derivatam
quidem non nisi modificationem primitivae existere, ut affectus sunt modificationes animae, et
figurae sunt modificationes extensionis; primitivam vero vim agendi (quae persistit eadem)
quandam puto formam, sive etiam animam constituere; quemadmodum vis patiendi primitiva
seu resistendi, materiam primam constituit, ut jam alias est explicatum. Materiae igitur hoc~~
~~sensu (quatenus tum substantiae corporeae. v.g. animali, aut viventi; tum talium aggregato seu
massae sive materiae secundae opponitur) incompletus est conceptus, qui substantiam non~~
~~facit. Et sane quisquis volet vulgarium de materia notionum analysin instituere, nihil reperiet,
nisi relativa ad anterius quiddam. Nam extensio est alicujus praesuppositi repetitio seu~~
diffusio, idemque de
~~tantum; ita ut tandem ad nisum est resistentiam seu vim agendi patiendique sit recurrendum,
quo positivum aliquid et primitivum in corpore intelligatur. Et resistentia quidem in omni
corpore eadem est pro magnitudine, nec augetur minuiturve, unde eadem omnium corporum
materia esse dicitur; nisus vero etsi omni corpori non possit non inesse, certa tamen nisus
determinatio ex sola materiae vel resistentiae suppositione derivari nequit, sed indiget superioris
causae diversa impressione: atque adeo ut resistentia generalem corporis materiam, ita
nisus peculiarem cujusque corporis formam vel primam activitatem (ut ĕnteléxeian th̀n prv́thn
ex meo sensu interpreter) constituit; cum ipsa etiam extensi in partes divisio atque adeo
figura, ex ipso oriatur. Et resistentia non tantum facit corporum impenetrabilitatem sed et aliud
minus vulgo expensum nempe divisibilitate dicendum est; impenetrabilitatis notio negativa estinertiam naturalem, a Keplero sic appellatam, qua fit ut~~
~~materia non sit ad motum quietemque (ut plurimi arbitrantur) indifferens sed potius novo motui
proportione molis suae repugnet, quemadmodum videmus navem magis oneratam, eodem
vento tardius ferri. Certe hujus inertiae ratio ex vulgari notione corporis reddi non potest, neque
enim oritur aut ex gravitate (etsi huic proportione respondeat), aut ex resistentia ambientis, sed
unice ex dynamicis principiis corpori insitis est explicanda. Porro primitivam in substantia
corporea agendi vim cum aliquo perceptionis ac vitae analogo conjunctam esse, suo loco
ostendetur. Et quoniam nihil magis perplexos habuit philosophos quam controversia de animae,
et formarum substantialium origine, apparebit de omnibus dicendum esse quod de Atomis suis
statuunt Democritici, non nisi creatione oriri, nec semel ortas naturaliter interire posse; nec
tamen in formis aut animabus ullam esse metemcýxvsin, sed in ipsa substantia corporea,
manente eadem anima vel forma, et quodam vitae gradu, pro vera generatione et corruptione,
tantum augmentationem vel diminutionem, et metamórfvsin locum habere; sed Mentibus
aliquid sublimius competere, ut materiae revolutiones eas de statu dejicere non possint adeoque
ut non substantiam tantum, uti animae omnes, sed et personam suam conservent.
Itaque meo judicio verissime agnitum est a viris sapientibus, nullibi torpentem corporum
massam esse, sed ubique agendi conatu, imo actu ipso, quin et perceptione, vita vel etiam
anima, aut aliquo analogo instructam; tametsi explicationes speciales corporeorum phaenomenorum
non magis a formis sint petendae, quam functiones humani corporis a nostra mente.
Quin etiam a paucis quidem, sed tamen egregiis viris animadversum est, quae vulgo generatio
aut mors creditur, si de animae origine aut extinctione interpreteris, veram non esse. Duo sunt
(uti jam alias dicere memini) Regna in natura sese ubique penetrantia sine confusione aut
impedimento, unum vitale formarum alterum materiale machinarum; usque adeo mira ratione,
ut neque vita, neque etiam ipsum viventis corpus organicum ullum unquam destrui naturaliter
possit. Quod privilegium est Machinae a natura id est Divino artificio elaboratae super eas quas
mens finita excogitare potest, ut illas nec ignis nec ulla vis penitus labefactet organicasque
manere et fungi officio vetet. In quo verum sed fortasse hactenus parum cognitum ~~Machinarum
Naturalium artificialiumque* discrimen consistit, non tantum, quod illarum*
*unaquaeque Substantiali Monade, seu uno (ut cum antiquis Stoicis atque ICtis loquar)
spiritu continetur, hae non item; sed etiam quod ex ipsa vi structurae illas perpetuas atque
indestructibiles esse, has vero suum officium aliquando perdere necesse est. Quam Divinorum
operum admirabilem excellentiam, nescio an animadversam, certe a nemine huc usque demonstratam
puto. Unde quidam cum Mechanismum in rebus, non vero Mechanismi hujus gradum et
dignitatem animadvertissent, de Natura contemtius sunt locuti; et is qui ingeniosissimos de
Mundorum pluralitate dialogos edidit, veritus est, ne mox puderet homines veritatis, ubi
appareret rerum Universitatem, propemodum in opificis officinam [dejectam] sublimes veteris
philosophiae ideas jam non mereri. Sed his evenit Regi Alphonso, qui Mundum male structum
ajebat, cum ipse potius systema orbium non nosset. Multo magis interior rerum ratio, obscura
veterum et ampullosa dogmata, vero pulchritudine sua transcendit. Materiarii Philosophi
nihil quod non corporeum sit, explicabile putant; Formales nihil explicabile pulchrum credebant.
Foedere facto, ubi utrobique claritatem et pulchritudinem agnoverint, sapient ambo.
Omnia mechanice in mundo sensibili, tanquam fluente semper phaenomenorum theatro,
exhibentur, quasi nullae animae intervenirent; et omnia tamen simul vitaliter velut in mundo
quodam intelligibili sic fiunt, quasi corpora tantum somnia essent. Eum enim Mundum solum
esse subsistentem jam Plato agnovit. Priorem ex sensibus imaginatio sibi sistit, posterioris
veritatem mens ratione cognoscit; qua etiam rerum contemperatione fit, ut non minus omnia per
sapientiam et causas finales quam per potentiam et motus efficientes explicari distincte possint:
Deo non minus existente Rege mentium, quam causa rerum. Nec quicquam ad Dei non
existentiam tantum sed et providentiam; ad mentis non immaterialitatem tantum sed et in
eadem persona perseverationem, ad rerum denique ordinem, animaeque et formarum naturam
veris demonstrationibus noscendam, majoris momenti est, quam intelligere substantiam pure
passivam mereque materialem esse non posse, etiamsi (ut V. Cl. cavit) substantia vulgari
scholae sensu pro subjecto (quod vocant) inhaesivo ultimo praedicatorum habeatur: nam tale
subjectum non posse pure passivum esse ostendo. Id vero cum hactenus agnitum non appareat,
facile judicari potest, vera primae philosophiae principia recte explicata non haberi, quibus
liquido traditis longe aliae nobis, quam vulgo feruntur, de systemate universi ideae nascentur.
Equidem scholae recte agnoverunt Actiones esse Suppositorum, seu omne agens esse substantiam
singularem, sed fortasse non satis perviderunt, quod e converso etiam necesse sit omnem
substantiam singularem continue agere; et cur non magis detur corpus torpens, quam locus
vacuus; corpus sine vita et motu, quam spatium sine materia, vacuum formarum, quam vacuum
corporum: quorum demonstrationem qui non habent illi nec satis in primae philosophiae
interiora penetrarunt. Unde minus mirum est Spinosam post alios veteres et medios eo esse
progressum ut Deum solum faceret omnium rerum substantiam, caetera tantum transitorias
modificationes Dei; autores vero systematis causarum occasionalium, non percipientes in quo
consistant substantiarum commercia, eo rediisse, ut crederent Deum solum agere in corpora,
imo Deum perpetua ut sic dicam novatione rebus praeter naturam earum aliquid imprimere, per
quod sese aliis accommodent; ita ut Deus ex decreto quodam suo brachium meum moveat
occasione voluntatis in mea mente existentis; et vicissim in Mente mea sensum lucis aut
colorum, quoties objecta sunt praesto, efficiat. Qua ratione perpetuam in res violentiam exerceret
semperque reformaret opus suum, quod Deo dignum non est, cum nec in automatopoeo
probetur. Res sane continuo a Deo dependent et producuntur, sed modificationes earum naturaliter
ex propriis ipsarum legibus nascuntur, semel et sufficienter datis. Unde commercium
substantiarum unioque animae et corporis (quae pro aenigmate hactenus haberi solita est) longe
alia ratione explicari potest et debet; ut simul Deo sit dignissima, et distincte admodum
clariusque quam quis facile expectet a mente nostra intelligatur, quod jam alias exponere coepi.
Hoc loco autem et haec et alia innuere, paucisque multa complecti volui quoniam mihi cum
viro praeclaro et profundis meditationibus apto, optimeque animato res est et cui multis verbis
non est opus; qui si omnia quae hic attigimus qua solet attentione animi et judicii maturitate
expendet, facile vim eorum perspiciet, et quid in recessu habeant per se agnoscet, praesertim si
ea prioribus sive editis sive per literas communicatis conjungere dignetur. Omnia enim conspirant
ac sese confirmant, usque adeo ut dubitationibus, quae philosophis crucem figere visae
sunt (quales peculiari libro eleganter collegit Bernierius, quem inscripsit Doutes sur la*
philosophie) hinc solide satisfieri, et nunc demum tam philosophiam primam, quam physicam
*generalem ad scientiae certitudinem firmis demonstrationibus evehi posse existimem. Spero
haec etiam non prorsus displicitura alteri viro celeberrimo qui ante aliquot annos ad
explicandam substantiae naturam invitaverat philosophos, et quaedam deinde monuerat circa
mea, quod serius a me fuit animadversum. Nunc autem nihil ipsi scrupuli circa quaesita
superfuturum arbitror, praesertim si jam mecum agnoscat, etsi altiora illa principia admittamus,
quod inter nos ratum est, non ideo minus tamen omnia specialia naturae corporeae phaenomena
mechanice explicari posse; et hactenus ut cum recentioribus pugnemus necesse non esse, modo
vitalis physicae necessitas fructusque asseratur.