VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Neustadt, 12. (22.) Juni 1697. [121.136.]
Facsimile: PDF at uni-muenster.de
/
I. N. J. C.
Viro modis plurimis Excellentissimo G. G. Leibnitio
V. Placcius S. P. D.
Quam
Proh dolor! Weigelius una sola nocte hic haesit. Inde Ratisbonam delatus, nunc de Calendarii emendationis receptione publica spem magnam fovet. Litterae Tuae per Dn. Bussingium illi curabuntur, ut spero, quam rectissime. Scholae ipsius institutio adhuc in spe manet, simul ac commodi ad talem informationem Praeceptores ab ipso poterunt suppeditari. Nam in eo sunt omnia. Et oportet sane singulari dexteritate, patientia et aliis requisitis pollentes solos ad id adhiberi. Ne impingentes in principio, rem desperatam faciamus. Cum alias in tali civitate qualis nostra est, si fundata fuerit aliquo modo, possit universae Lutheranae Germaniae seminarium praestare. O utinam felicem hunc diem videre mihi contingat! Vel hinc tandem Missionarii quoque ad Barbaros suppeterent.
De auctore Cautionis criminalis quae suppeditasti erunt inter Cimelia mihi, ut et ex Aureliano indice. Licet hujus bene multa jam Bibliotheca Jesuitica suppeditaverit et aliorum amicorum curiositas. Grates interea ago privatas, publicarum nec obliturus. Scepperi liber is non est, quem desiderat amicus meus, sed contra nobilitatem Danicam defensio. Hanc et in nostra Bibliotheca Johannea possidemus. Illum adhuc quaerimus. Quae si possit ullo modo suppeditari, beneficium hoc dederis novum. Ut et si quid indicare possis de Anglico rei litterariae statu, quod ad Practicam Philosophiam. An ullum illic noris, de quo spes sit, Accessiones meas ipsi donatas examinatum iri philosophica accuratione, ut monitis ejus adjuvari quid possim? Societas etiam regia ut habeat? Quo Secretario nunc utatur? An in ea quisquam, vel ipse talis, ut tale quid ab eo possim exspectare? Quae Verulamii apud ipsos memoria? An mea in Verulamium illic editorem invenire possint? factura volumen in folio ipsis operibus aequale? Sed nimium te fatigo. Id unum addo. Anonymis meis pene factis obtulisse se J. U. Candidatum in Pseudonymis opem offerentem honestis conditionibus. Eo per alteram hebdomadem jam utor, tali successu, ut licet aeque sit Historiae Litterariae ignarus, tamen facile triplo magis Hinubero me adjuvet. Hunc ergo si ad finem anni usque retineam, opus indubitato circa vernum erit absolutum. Quod Deus si videatur sic ipsi faxit! Vale meque redamare perge.
Dab. in Tusculanulo meo d. 12. Junii.
P. S. Jam ter quaerere volui, an nosses Petrum Rabum, quid hominis esset? Qui nobis dedit aliquot abhinc annos continuatam recensionem Batavam librorum Titulo Boeckzael van Europa. E[rgo] et de Turcia etc. in 8. Roterodami. Et an legeris recensionem vel potius traductionem scopticam Accessionum mearum? Et annon mecum cogitaveris Quid sui cum amaraco? Quid cum tali Censore publice agendum. Quid in eum digne statuendum exempli, quo alii deterreantur? Ut unum ex alio in mentem venit. Annon Halberstadii quis Rectorem nunc agat indicare posses? Ut augeantur ejus nomine Anonymi mei. Quandoquidem auctor ipse perhibetur illius Germanici contra Thomasium scripti duarum plagularum in 8vo nuperis nundinis editi, cui Titulus Unvorgreiflich Concept von der wahren Gelehrsamkeit etc. Vale iterum. A Monsieur Monsieur Leibnitius Conseiller de Son Altesse Electorale à Hanover.