Series II Band 3 · No. 123.
LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA
Hannover, 5./15. Juni 1697. [122.126.]
Ex meis ad Dn. Abb. Fardellam Hanoverae 5/15 Jun. 1697
Multa apud Platonicos Augustinumque praeclara reperiuntur, sed quae arbitror ab ipsismet non satis intellecta, et ex impetu magis et calore quam luce nata. De Natura Monadum et Substantiarum quod porro quaeris, putem facile satisfieri posse, si speciatim indices, quid in ea re explicari velis. De origine earum puto me jam dixisse omnes sine dubito perpetuas esse, nec nisi creatione oriri, ac non nisi annihilatione interire posse, id est naturaliter nec oriri nec occidere quod tantum est aggregatorum. Vellem videre antea liceret, quae de meis sententiis dices in Tuo quod moliris Augustiniano Opere. Ita enim fortasse alter alteri melius lumen foenerabitur.
Non video cur non Tibi optima superiorum gratia in Germaniam (ut desideras) aliquando excurrere possis, etiam studiorum Mathematico-philosophicorum causa; multa enim intelliges quae in Italia non aeque occurrent. Et neminem apud vos esse puto qui gustum habeat Analyseos meae novae quam per literas explicare longum foret.