Series II Band 3 · No. 121.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

Hannover, 4. (14.) Juni 1697. [117.124.]

Latin

In causa haud dubie ipse sum, quod meum in edendis Sinicis consilium non satis percepisti, dum locutus sum paulo obscurius. Ego in praefatione studiose evitavi quae poterant irritare Jesuitas, non quod putem illos nostris in illas regiones accessuris fauturos, cum nec Batavi ipsis euntibus faveant, sed ut ipsorum communicationibus porro utar privatim. Caeterum nostri in eas regiones accessuri ipsorum ope non indigebunt. Nam Monarcha tanti imperii in Jesuitis non nisi scientias Europaeas aestimat, in [quibus] nostri, ut minimum dicam ipsis non concedunt. Quin puto sapientes gentis puriorem religionem vel ipsa natura duce magis probaturos, si vel maxime concertationes evitari non possint. Caeterum ipsis Jesuitis cum Dominicanis et Episcopis a Papa missis, imo Jesuitis ipsis inter se, nempe Lusitanis et Italis cum Gallis certamina fuere, quae prolixe edisserere nolui, ne ipsis aegre facerem.

Dissertationes Te subinde editurum gaudeo et nobis gratulor. Pro diss. elegante de Antizelia utili argumento gratias ago. Dn. Weigelium non ita res instituere ut bene procedere possint, doleo. Pene in mentem venit ipsi suadere ut Magnum Moscorum Czarem adeat, de quo nunc peregrinante mira mihi Regiomonte scribuntur, ardenti enim studio fertur ad res suae gentis emendandas. Quid Dn. Weigelius optare magis possit? Quin imo jam nunc decerno, vel si irrideatis litteras ad eum hic occludere. Jenae non est, ubi sit Dn. Bussingius haud dubie novit, cui cum officiosa a me salute has litteras curandas ad ipsum commendari peto. Ajunt Ratisbonam vel Viennam rediisse. Quodsi certam curandi rationem non habetis, fac quaeso ut mature ad me remittantur.

Caeterum non curo, si quis pia et recta desideria dicat effectu caritura. Nos nostra agamus, Deus suum aget cum volet. Suadeamus bona, quantum aures hominum ferre possunt; agamus etiam quantum non stat per potentiores. Nam velle ultra ire sine peculiari Dei impulsu auxilioque, est bona inconsulte quaerendo mala pejora reddere, ut solent qui dant turbas emendandi praetextu. Nihil igitur praeter prudentiae leges agamus vel dicamus. Et si spartam nostram qua pote ornaverimus, contenti simus. Quid dicis de indicio autoris libri inscripti: Cautio criminalis, quod tibi feci[?]

Hanoverae d. 4. Jun. 1697.