Series II Band 3 · No. 111.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 14. (24.) April 1697. [106.112.]

Latin

I. N. J. C.

Nobilissimo et Excellentissimo Dn. G. G. Leibnitio

V. Placcius S. P. D.

Ante dies hosce 14. scripsi ea quae moram ferre putabam. At nunc secus nunciat Amicus, ob quem Cornelii Duplicii Scepperi defensionem Christierni II. Daniae Regis petii. Nam sua interesse plus quam credideram refert, ut vel quovis pretio redemtum exemplar, vel descriptum ita ut paginae paginis respondeant, accipiat quantocyus. Vide itaque num hoc beneficium nobis dare possis, et rescribe simulac possis. Ego vicissim inserviam commodis tuis et eorum quos mihi commendaveris. Ex quibus nuper Dn. HinΓΌber meis ante tot menses ad ipsum datis rescripsit, ita ut ipse speciem expostulationis vocet, simulque petit sui rationem haberi si quem in Ephorum commendare possem. Equidem subibat illud Ciceronis ad familiares[,] Officium postulare nec populus solet. Quid ergo expostulando petere? Incidebat nuper auctori veteri restitutum anonymum Carmen incipiens: Parce precor juvenis, etc. Nesciebam me illi tam familiarem adhuc esse. Tamen ubi recte possim commodis ejus non deero, vel Tui respectu. Vale. Dab. Hamb. 1697. d. 14. April.