Series II Band 3 · No. 110.

LEIBNIZ AN HEINRICH HORCH

[Nach dem 17. April 1697.] [108.]

Latin

Vir pl. Reverende et Celeberrime Fautor Honoratissime

In Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: Ad Dn. Henricum Horchium Theologum Herbornensem 1697 Mathematicis qui diversis viis insistunt eodem perveniunt, in philosophia contrarium evenire solet: quo magis gaudeo meas literas Tibi non omnino displicuisse.

Quae tua in omni mente sunt cogitans, cogitatum, et cogitatio, non ineleganter cubo comparas quem facit unitas ducta in se ipsam. Fateor quoque si materia careret resistentia, partes (saltem quae in se invicem nituntur) fore se mutuo penetraturas, et extensionem seu partium extra partes positionem sublatum iri.

Agnosco, notionem creaturarum ex notione Dei fieri per quandam detractionem. Itaque si Deus, ut Tuis utar notis sit D, et Mens M, poterit concipi haec aequatio D - X = M. Sed hic probe notandum X debere esse infinitum ut D, et M respectu ipsorum D et X esse quantitatem infinite parvam, prorsus ut quantitates elementares vel differentiales quarum calculum introduxi, vel ut similitudine alia minus quidem accurata, magis tamen illustrata utar, erit D ut angulus rectus, X ut angulus semicirculi, seu ut angulus quem facit radius ad arcum circuli. Sed M ut angulus contactus, seu ut is quem facit recta tangens ad arcum circuli ─ sed si C corpus rursus esset M - Y vel D - X - Y oporteret Y non esse homogeneum ipsi X sed ipsi M. Quaeri autem porro potest an C sit homogeneum ipsi M, an vero rursus infinite minus, ut mens quodammodo sit ad corpus, uti Deus ad mentem. Et corpus futurum, sit velut quantitas differentio-differentialis seu infinities infinite parva. Fateor tamen meam de natura corporis sententiam paulo diversam videri.

Irenica Tua ad manus meas non pervenisse doleo negligentia Bibliopolarum, qui optima quaeque etiam monito advehere negligunt. Doctrinam de praedestinatione et Connexis pauci fortasse attentius quam a me factum est, sunt meditati. Inter alia hoc notavi, quod quibusdam Theologis nostris quibus indicavi non displicuit: Non sufficere ut cum sublapsariis explicare conemur, quomodo Deus quosdam ex massa corrupta per lapsum salva justitia eligere possit (quanquam nec hoc satis explicari soleat) sed esse supra lapsum ascendendum, cum agatur de ipsa causa lapsus et fonte mali. Itaque statuo ante omne peccatum originis esse quandam in omni creatura imperfectionem originalem. Et Deum ex massa creaturarum non quidem corrupta, sed tamen imperfecta jam tum elegisse in Christo ab aeterno, quos in bona confirmaret aut ex malo restitueret, caeteris imperfectioni naturali relictis, quod ea ratione major in summa obtineretur perfectio quoad intensionem quam si plures fuissent a lapsu liberi seu si plus fuisset in ipsis perfectionis quoad extensionem. Aliaque non pauca id genus jam ante multa annorum lustra habui meditata et cum summis viris contuli. Videntur autem haec conciliari posse cum iis quae dixit Augustinus de Nihilo, causa mali, nam imperfectio creaturarum essentialis malum est non positivum, sed privativum. Helmaestadienses nostras scies ex Georgii Calixti, viri sane egregii scriptis, vestram quidem doctrinam imo ipsius Augustini et Lutheri non satis probare etsi vos non damnent, ego tamen Augustino et Luthero et Thomae Aquinati hactenus magis assentior qui mihi rem profundius meditati videntur.

Dn. Marchio Hospitalius principiis quidem meis utitur, sed pulchra tamen adjecit de suo. Itaque nolim credi eum non nisi meas merces exponere. Analysis mea ut mihi scripsit junior Dn. Bernoullius nonnullis ingeniosis hominibus visa et habere nescio quid divini, cum infinitum calculo subjiciat, eoque nomine fortasse non displicebit, praesertim cum parvo labore res magnas exhibeat. Cycloidem satisfacere problemati curvae celerrimi descensus diversis methodis comperimus, alter altero ignorante, certissimo signo veritatis, quanquam adsint ipsae per se demonstrationes.

Meae cogitationes de calculo situs ab Algebra toto coelo diverso, et de novo calculi genere Metaphysicis apto, multis ab annis agitatae, vellem ita ordinatae essent, ut Tuo judicio submitti possent primo tamen otio rem connectere tandem aliquando conabor, cum nihil meo judicio majus suscipi possit ad rationem humanam provehendam. etc.