Series II Band 3 · No. 108.

HEINRICH HORCH AN LEIBNIZ

Herborn, 7. (17.) April 1697. [97.110.]

Latin

Vir Amplissime ac Prae-Strenue, Dn. et Fautor Honoratissime.

Ex patria redux offendi gratissimas Tuas, quibus me nuper honorare voluisti: gavisus ante omnia, quod in formando mentis et corporis conceptu, ad propiorem intuitum magnalium Dei Conditoris, eandem mecum viam insistas. Et primo quidem, quod ad cogitationis analysin spectat, eam ita necessariam esse puto ad detegendam non mentis tantum sed et corporis naturam, ut neglectum illius autumem praecipuam fuisse causam, cur rerum essentias et quasi viscera hactenus non licuerit eousque nudare, quousque fas erat ad pervidenda Dei invisibilia in rebus ab eo factis. Licet enim ea tam simplicis sit naturae, ut haberi vere queat pro individua unitate; attamen nihil obest, quo minus eam consideremus, ut quodammodo compositam: eodem modo ac unitatem ductam in semet ipsam, salva semper ejus indole, spectare licet ut quadratum, cubum etc. et instituta analysi devenire rursus ad radicem, quae eadem et invariata est unitas. Imo non patitur tantum sed et possit quodammodo natura cogitans, ut eam spectemus tanquam unitatem cubicam; quippe coalitam (1) ex cogitatione cum objecto suo essentiali et domestico, quod reapse nihil aliud est, quam ipsamet illa cogitatio, ut ex ductu illius in semet ipsam inde fiat quasi quadratum. (2) ex Subjecto cogitationis (quod pariter idem in fundo rei est cum cogitatione, cujus est subjectum) ducto in hoc quadratum, ut ex coalitione subjecti objecti ipsiusque cogitationis, quae intimum inter haec ambo commercium exprimit, emergat cubus, resolvendus postmodo in suam radicem. In qua detegere rursus licet series cogitationum infinitas et simultaneas et successivas, quae in mente tamen creata non faciunt nisi summam finitam. Atque haec analysis, ni fallor, hoc praestat, ut distinctius nonnihil intelligatur mens, saltem quoad materiam, ut ajunt, Metaphysicam, aptam sane recipiendis omnigenis formis, quarum principes sunt eae, quae Deum et res divinas repraesentant. Quantum vero secundo ad extensionem, quae corpori inest, rectissime censes, eam concipi non posse, nisi resistentiam in illo concipiamus, ut extensione anteriorem. Quomodo enim id alias extensum esset, nisi illius partes resistentia se mutuo excluderent? Sine hoc enim foret, nulla superesset mentis et corporis differentia. Illius enim natura cum commercio constet intimo, hujus contra talem oportet esse indolem, ut non nisi extimo gaudeat partium commercio et nexu: quae proinde sibi invicem debent reniti et mutuam illam ĕmperixv́rhsin impedire. Quamvis autem Vir Ampliss. hoc pacto solveris felicissime propositum Probl. prout illud terminis generaliorib. conceperam; superest tamen adhuc inquirendum, quomodo hic corporis conceptus derivandus sit ex idea Dei, quem supponimus omnis extensionis esse expertem?

Quod ut ordine peragam, considero ideam Dei tanquam Summam, quae, si lubeat uti notulis Algebraicis, vocetur D; indeque subtraho x, ut residuum mihi exhibeat M, ideam mentis finitae. Ex hoc autem residuo iterum subtraho Y, ut quod reliquum est, aequivaleat C, quaesitae corporis ideae. Erit igitur pro idea Mentis. Corporis. D - x = M. D - x - y = C. seu M - y = C. Et quis sit valor x et y, ut innotescat M et C? Sed eo jucundior et facilior est haec operatio, quo minus hisce signis hic opus est, quum illa clausis oculis et sola queat mente absolvi. Quam egregia vero inde suppetant adminicula ad videnda ubique mirabilia Dei et celebrandas illius laudes, experietur, qui tenuia haec initia non fuerit aspernatus.

Irenica, de quibus quaeris, concernunt unionem Protestantium Ecclesiasticam, ad quam in Elementis Charitometriae (cujus compendium exhibent Acta Lipsiensia), et Tractatu vernaculo Fridensschule circa negotium divinae gratiae, anno jam XCV viam pandere inceperam. Dum autem ad doctrinam de Persona Christi et S. Coena pergere instituo, resilit Typographus a contractu, impediens operis progressum. Interim non paucos inde mihi feci amicos ex Theologis Vestrae Confessionis, ut, quamprimum licuerit, manus aratro iterum sim admoturus. Quomodo autem Vestrates erga nos sunt animati? Et quid Tu, Vir Ampliss. censes de hoc negotio? Ego sane omnes meos lectores opto esse Leibnitios, h. e. tales, qui tantum habeant peritiae, ut quaestiones nominales discernere possint a realibus, accessorias a fundamentalibus: et tantum aequitatis, ut facere hoc velint: sperandus enim tunc esset felix rei eventus citra moram.

Alstedii nostri Encyclopaediam manu Auctoris correctam et auctam possidet Cl. Collega Pasor. Paucula inde effodit, plurima vero adjecit, cum in margine, tum integris foliis. De Nicolai autem Vigelii ănekdótoiw, quum is Marburgi vixerit, nihil hactenus nobis constat.

Dn. Marchionis Hospitalii Tractatum, quo quo ... vendit: Darüber von Leibniz' Hand: Imo meis principiis multas pulchras addit conclusiones tua tantummodo vendit, diu est, quod Basilea expecto, proxeneta Cl. Bernoullio: quamvis forsan satius sit, ab eo legendo abstinere, ob imbecillitatem virium fere continuam, quae pertinaciter hactenus obstat, quo minus rei Mathematicae vel horulam serio dare queam: satis habens, analysin quam maximi facio, impendere investigationi rerum magis simplicium, et quod sacri mei muneris est, ad illustrandam Dei gloriam propius facientium, ubi minime opus est exteriore illo apparatu, qui prolixa constat serie specierum. Interim gaudeo, divinam hanc scientiam, Tuo auspicio, novis indies beari incrementis: quo nomine et gratias ago pro communicatione Probl. cujus solutio non potest non magni esse momenti ad faciendos in corporum motu novos semper progressus. Utinam vero non circa corticem tantum versarentur Mathematici, sed quod Tu, Vir Ampliss. et fieri posse et debere pertendis, interioribus quoque rerum rimandis applicarent ingenia sua, Deo prius sacrata; ut inde magis magisque innotesceret Orbi, ad Atheismum, proh dolor! nimium prono, verissimum esse, quod tradit Dn. Jesu Apostolus: Ex ipso, per ipsum, ad ipsum sunt omnia: ipsi sit gloria in secula. De coetero non occurrit jam hoc loco, quem commendare queam, Juvenis praeclarae in Mathematicis expectationis, qui alias honori ducerem, et hac in parte testatum facere, quod sim

Amplitud. Tuae Devinctissimus Henricus Horchius.

Scribebam Herbornae Nassoviorum die 7 April. anno 1697.