GABRIEL WAGNER AN LEIBNIZ
Hagenburg, 6. (16.) April 1697. [105.120.]
Facsimile: PDF at uni-muenster.de
Vir illustris, Patrone summe.
Mira Domini mei humanitas et clementia ita me afficit ut facile paratus essem, non solum biennium, quod Dominus Comes postulat, sed quodcunque tempus, ejus me servitiis dicare, praecipue si, non in mei gratiam, sed in studiorum honorem, jam initio statim mihi locus a Consiliariis proximus, vel saltem ante Cancellistas et dioecesium scribas, quos Amtschreiber dicimus, offerretur. Scrupulum quidem etiam manet, frustra illa de salario loquens, ad proportionem, vel pro ratione temporis, num scil. pro ratione temporis, quo adsum, vel quo laboro et aliquid explico; sed quia posteriori casu dum Dominus meus aliis negotiis vacat, anno vix bi- vel trimestre posset studiis impendi, adeoque salarium nimis extenuari, spero et confido priorem sensum, tempusque quo officio fungor, et paratus sum ad musis litandum sive litetur sive non. Haec ὡς τάχιστα, tabellario festinante declarare volui, ut quid hic agatur scires. Quibus benivolentiae constanti Tuae me commendo, futurus dum fuero
Vir illustris, Tui observantiss.G. Wagner
Hagenburgi VI. Cal. April. 97