Series II Band 3 · No. 106.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
31. Mรคrz (10. April) 1697. [104.111.]
I. N. J. C.
Excellentissimo et Amplissimo Dn. G. G. Leibnitio
V. Placcius S. P. D.
Quod cum eruditis aliis omnibus abruptum mihi litterarium commercium manet, tecum uno conservare dum vivam volupe cum sit; exacte ad omnia ultimarum tuarum respondeo. Et primo quidem de Weigeliana morte per Dei gratiam falsus est rumor excitatus litteris Helmestadianis Dn. Schmidii. Ipse Weigelius superiori hebdomade hic transiit commoratus solo biduo, nec mihi, sed Dn. Bussingio visus, et Viennam a nobis pergens. Jungianae Geometriae spem superesse gaudeo, eamque in Anonymis meis publicabo. De Menagianis necdum mihi satis fit, nescio an et quae nova illa editio. Tomum II. Parisiis 1695 equidem vidi, sed in ea nihil de Jolante, Eleonora vel Alienora regina. Quaeso itaque, paulo explicatius me informes. Cautionis criminalis processus circa sagas auctor te indice certus omnino mihi ut fiat opto. Manet enim dubia illius mihi et ambigua valde hactenus notitia. Quidam amicorum in symbola sua manuscripta N. Speeium, Jesuitam[;] Simon Pauli in Catalogo suo Herm. Sibram von Singen nescio quem inscribit. Editio 1695. Solisbaci. Joannem Gronaeum C. Austriacum ut puto fictitium nomen praefationi ad lectorem non operi facit. Librum lectu dignum legi. Quo magis auctorem scire aveo. Denique an innotuerit tibi aut describi mihi quoque possit argumentum et moles libri Cornelii Duplicii Apologiae pro Christierno II. Daniae rege in Belgium profugo, circiter A. 1524 excusi, scire aveo. Vale. 1697. prid. Cal. April.