Series II Band 3 · No. 10.

LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA

[Hannover, Ende Mรคrz bis Anfang April 1695.] [8.59.]

Latin

Semper gratissimus erit nuntius, qui me docebit, florere te et valere; et mei tam amanter meminisse, et praeclaros labores urgere. Spero quae coeperas edere opuscula a Te continuari.

Vellem satisfacere posse ex asse gravissimis quaestionibus tuis. Quae circa Cometas moves, de eo vix aliud hactenus quam conjecturas habemus. Vera corpora esse puto, de caudis tamen dubito, quas mallem emphaticas dicere. An vero durabiles sint cometae ad instar Planetarum, et fortasse in Parabolis aut Hyperbolis ferantur ut isti in Ellipsibus; an corpora sint nuper nata et evanida non satis definire ausim.

De Terra nostra verisimile mihi videtur olim arsisse cum separaretur lux a tenebris, an nunc intus sit ignis medius difficilius dictu est. Sum tamen propior concedenti. Corpus omne divisibile, imo actu divisum esse puto, nec aliud caementum agnosco, quam ipsum motum conspirantem. Spatium non magis rem esse judico, quam tempus. Vis plastica seminis nihil aliud est quam ipsa dudum facta praeformatio plantae vel animalis latentis, seu paulatim evolvendi.

Rogare audeo, ut aliquando nonnihil Historicorum meorum desideriorum meminisse velis. Nec repeto, puto enim meas ad Te pristinas superesse.

Et erant amici docti Patavini, qui favorem erant polliciti inprimis D. Papafava et D. de Puteo. Ongarelli procurandi occasio per Bouquetium offertur.