Series II Band 2 · No. 99.
LEIBNIZ AN GERHARD MEIER (BREMEN)
[Hannover, Mitte Januar 1691.] [96.100.]
Gratias ago quod Viri doctissimi, Joh. Eberh. Swelingii, mihi olim libello de animi immortalitate cogniti Responsionem ad Reverendissimi Episcopi Suessionensis Censuram in Cartesianos strictam transmisisti. Et agnosco etsi multa in sectam sectaeque studium a Censore dicta sint pulcherrime justissimeque, alicubi tamen relictum Cartesianis defendendi sui locum, illis praesertim qui lectionem veterum et elegantiores literas aestimare didicerunt, et vel sola inficiatione tueri sese possunt. Nam Huetium nihil magis ad scribendum excitasse videtur quam multorum in Galliis hominum sciolorum in summa ignorantia temeritas incredibilis, cujus ego ipse testis esse possum. Vidi enim non paucos, ubi globulos et materiam subtilem, et particulas striatas, et nescio quas alias nugas crepare, et aciditatem aculeis, lubricitatem anguillis, tenacitatem ramositatibus tribuere didicerunt, magnos sibi viros videri, et linguarum studia, Historicorum diligentiam, Astronomorum observationes, Chemicorum experimenta contemnere. Et cum nihil ipsi praestare possint alicujus momenti, tamen nescio quam Methodum vel Analysin suam jactare.
Ab his longissime abesse Suelingium satis apparet. Vix enim credere potest, extare alicubi terrarum homines, in quos haec jure dicere potuerit Huetius. In Aristotele summum ingenium magnamque doctrinam agnoscit; philosophiam quam vocamus practicam mirifice ab eo exornatam fatetur, et si nihil aliud quam Organon suum reliquisset, in quo rationis aeternae leges traduntur, genus humanum ei plurimum debiturum judicat. In hujusmodi Cartesianos mitius haud dubie scripsisset celeberrimus philosophiae Cartesianae Censor.
Clmo Suelingio id propositum video, ut verbis abstineat quae Adversarium, virum magnum,
offendere merito possint. Quod institutum plerumque tenuit. Excidere tamen aliqua non
cogitanti, quae mutata fuisse mallem, vel ideo ut exteri intelligant, etiam in Germania viros
eruditos scribere in alios posse, gratiis non invitis.
Ex carmine quodam operi praefixo video et Schotanum Huetio sese opposuisse, cujus liber nondum ad me pervenit. Meretur certe Censura tanti viri ut plures ei respondeant, sed efficacissimum respondendi genus erit, audire monentem, inanem confidentiam deponere, ineptum et saepe in republica periculosum sectae studium abjicere, praeclara veterum recentiorumque inventa Cartesii meditationibus adjungere, Cartesium non transcribere tantum sed et imitari, et, quod ille fecit, adjicere aliquid ad humanas opes, et longius proferre gradum, cum tam multa agenda restent ut quae vel Cartesius vel alii fecere, exigui admodum momenti hactenus videantur.
Sed Suelingiani libri initia nonnihil percurramus. Non intelligo quomodo se in praefatione dicat nomine Censoris abstinuisse, quod in titulo expressit, qui prae aliis omnibus libri partibus in oculos lectoris incurrere solet.
Quod ait p. 3 Cartesium in Meditationibus demonstrationes promisisse verum est, sed cum ille post multas Mersenni flagitationes tandem in formam Geometricarum demonstrationum redigere sua conatus esset, profecto rem male admodum gessit, ostenditque nondum sibi compertum quae sit vera demonstrandi ratio in rebus ab imaginatione remotis.
Quae de summa Cartesii modestia habet p. 5 aliquam exceptionem patiuntur, constat ipsum et Robervallium apud Dn. de Cavendish mutuis sese contumeliis incessivisse. Epistolaeque ipsae viri insolitum quendam fastum, et affectatum aliorum contemtum passim spirant, ut ex frivolis illis objectiunculis apparet, quibus gloriam Fermatii, quam suae dictaturae obstare sentiebat, imminuere sperabat. Et hoc Cartesii vitium non dissimulavit egregius Gallosius cum in Gallico eruditorum diario Tertium Cartesianarum Epistolarum tomum recenseret.
De dubitatione Cartesiana non multum laboro, facileque Clmo Suelingio p. 17 assentior, nihil aliud quam Aversionem quandam animi intelligi debere, durioribus autem verbis usum, ut animos lectorum novitate quadam excitaret. Videtur quidem eo inclinare (p. 15 et alibi), ut necessariam hanc dubia pro incertis rejiciendi Methodum putet, et huc usque a nemine demonstratum alium modum promovendi philosophiam. Sed ego caeremonias istas ad veritatem inveniendam non necessarias judico, et viam ni fallor meliorem innui in meditatione de veris falsisque ideis. Et quod ab eventu Cartesii consilium commendat, ego ab eventu reprehendendum censeo, nam video Cartesii discipulos ultra Magistri placita non profecisse, quod signum est veram ipsis Methodum deesse. Itaque tempus est ut excitentur e veterno, et sibi dicant pudet haec opprobria nobis Et dici potuisse, et non potuisse refelli.
Prima Experimenta nostra constat esse ipsas internas perceptiones, nempe non tantum me
esse qui cogitem, sed et varietatem esse in meis cogitationibus (quae duo a se invicem
independentia, et aeque originaria judico), ab ipsis Scepticis est inculcatum, qui apparentias a
se admitti fatebantur, itaque nullum hic e^%(/yrhma* (de quo p. 21) agnosco. Et illud: *cogito ergo
sum* quemadmodum et rejectionem omnium de quibus dubitare licet, inter phaleras ad populum*
*numero. Scilicet callide Cartesius pilas quasdam plebejis ingeniis objicere voluit, quibus
luderent. Atque interim magnum aliquid nacti sibi viderentur, ut pueri in nuce aut faba. Itaque
vix a risu mihi temperare possum, cum video optimum virum p. 26 Divina consilia, divinum
facinus hic sibi videre videri. Sed justius a risu ad dolorem versus viros altioribus pares his
crepundiis immorari inter publica damna censeo, mallemque Cartesium profectui ingeniorum,
quam ambitioni suae consuluisse.
Recte reprehensus est Cartesius, quod inter veritates quas initio rejiciendas censebat, etiam eas collocavit quarum oppositum contradictionem implicare constat. Nam ut experimenta interna sunt fundamentum omnium veritatum facti, ita principium contradictionis est principium omnium veritatum rationis, eoque sublato omnis tollitur ratiocinatio, neque quicquam vel de Deo vel de ulla alia re colligere licet. Itaque nihil fuit absurdius, quam asserere mathematicas veritates non posse certo sciri nisi praecognito Deo. Adeo ut aliqui qui Cartesii acumen norunt, nescio quid scaevi artificii hic suspicentur. Pudet me seculi profecto quod sibi talibus illudi patitur. Sed bene habet quod vindices non desunt, praestante Huetio et aliis, ne aliquando posteritati ineptiisse videamur.
Quod ait p. 55 Veritatis criterium nihil aliud esse quam visionem, id joco ut alii forte facerent lacessere nolo, quibus hoc videri posset principium eorum qui visionarii appellantur. Intelligit scilicet, quicquid conscientia nostra nobis evidens esse dictitat id verum esse. Sed ego puto hic conscientiam erroneam locum habere. Itaque principium illud toties decantatum, quicquid clare distincteque percipio verum est, nobis parum prodest, quamdiu non satis exhibentur* *indicia clari et distincti. Cuilibet sua somnia admodum manifesta videntur. Veras notas alibi explicuimus. Malebranchius fassus est nullam se habere Ideam Mentis et Cogitationis, quam caeteri Cartesiani sibi habere videntur. De corporis quoque idea res multis minime confecta videtur. Si Euclides beneficio visionis atque Evidentiae opinione contentus esse voluisset, multa assumsisset sine demonstratione, magna scientiae jactura, cujus ille naturam melius intellexit quam nonnullis videtur.
Quod ait p. 89 nihil claritatis vel nitoris esse in falso miror. Ita sequeretur nunquam falsum habere veri speciem. Cartesianis omnibus, et multis aliis, et mihi ipsi olim evidens videbatur, eandem servari quantitatem motus, et corpore in corpus agente tantum uni motus accedere, quantum alteri detrahitur, quod tamen falsum esse certa demonstratione comperi. Scilicet quantitatem motus cum quantitate virium confuderamus omnes. Plerique matheseos ignari, si quis ab eis concedi sibi postulet, lineam alteri lineae continue accedentem, tandem ad eam pervenire, facile largientur postulatum, et mirabuntur etiam, si audiant esse qui dubitent de veritate tam evidenti. Contrarium tamen constat exemplo tṽn ăsymptv́tvn*.
Miror etiam quod ait p. 91 clare et distincte percepisse Cartesium, dari in materia particulas indefinitae parvitatis. Quasi possit quicquam esse indefinitum in rebus. Id certum est, omni parte materiae dari partem minorem; itaque nulla est parvitas ultima in natura, etsi parti cuique definita sit sua. Unumquodque aut nullos habet terminos aut definitos.
P. 92 plane repugnat, inquit, Cartesium in doctrinis fundamentalibus erroris convinci posse. At convictus est erroris in doctrina de lumine, quam adeo fundamentalem ipse credebat, ut alicubi in Epistolis audacter dixerit, se totam suam philosophiam una litura delere velle, si error hic sibi monstrari posset.
P. 97 fatetur Cartesium noluisse negare contradictoria a Deo effici posse. At si Deus nos fallere non potest, utique nec contradictoria efficere potest, quid enim magis fallere est, quam efficere ut aliquid quod esse evidens est, non sit; et quis est usus veritatis, si cum falsitate stare potest. Si quis alius haec portenta dixisset, omnes eum exploderent, nunc, quia Cartesio exciderunt, misere se torquent viri alioqui docti, ut defendant vel saltem excusent. Sapientius longe anteriores philosophi statuunt, quae contradictionem implicant, inania esse verba, nec ullius potentiae objecta.
Dum [autor] noster claram et distinctam perceptionem pro Criterio veritatis venditat, ipse
praeter opinionem cogente vi veritatis recurrere cogitur ad aliquid certius; provocat scilicet ad
immediatam experientiam p. 98 fin. Immediata enim experientia ut alibi notavimus est primum
principium veritatum facti, uti principium contradictionis est primum principium veritatum
rationis. Et ambo ita comparata sunt, ut illis non admissis cesset omnis ratio comprobandi
veritatem. Immediatas autem experientias voco illas propositiones, quibus percipimus
aliquid nobis apparere. Ipsa vero claritas non est res immediat[a]e experientiae, sed colligitur ex
notis.
Quatuor Cartesianae Methodi Regulae quas repetit p. 100 et 101, non video quid habeant
Cartesio proprium. Et parum abest ut dicam similes praecepto Chemici nescio cujus: Sume
quod debes, et operare ut debes, et habebis quod optas. Nihil admitte nisi evidenter verum (seu
nisi quod debes admittere). Divide rem in partes quot requiruntur (id est quot facere debes).
Procede ordine (quo debes). Enumera perfecte (seu quae debes). Prorsus ut quidam inter
praecepta ponunt, Bonum esse appetendum, Malum fugiendum; recte profecto, sed indicia boni
malique desiderantur. Et tamen audet vir doctus petere p. 103, ut significetur sibi quid his
regulis desit. At ego majori jure ab ipso peterem, ut significet nobis quid illis insit. Usque adeo
vacuae mihi videntur. Sed consideremus paulo propius: Prima reducitur ad illam supra
examinatam, quod clare distincteque percepta sint vera, de qua diximus satis superque ad p. 55
et seqq. Nempe claritatem seu evidentiam habere notas quae tradi debent cum multos hic falli
videamus. Altera de difficultate in partes secanda aptas ad eam minuendam, etiam parvi
momenti est, quamdiu ars secandi hoc est vera Analysis non est explicata. Nam qui juncturas
non novit, is in secando potius laniat, quam anatomen exercet. Ita fit ut imperitus analyticus
rem in partes minime convenientes resolvendo augeat sibi difficultatem, quam minuere credit,
ut illi experiuntur qui difficilia problemata in mathesi non recte aggrediuntur. Tertia ut a
simplicibus ordine progrediamur ad composita, proba est, sed cui non dictus Hylas? Verum ne
hinc quidem multum proficietur sine artificiis a Cartesio non explicatis. Nam qui iter illud a
simplicibus ad composita instituet, sine magnetica quadam directione, is diu per minuta vagabitur,
et ob vitae brevitatem tarde admodum aliquid reconditum et tanto molimine dignum
praestabit, ut plerisque contingere videmus. Quarta ut nihil in enumerando omittatur longe
difficillima est, et saepe inutilis, cum plerumque quaedam sufficiant quaesito indagando. Id
vero maxime artis est, combinationes utiles ab inutilibus discernere, ne labor frustra in immensum
augeatur.
Atque haec est jactata illa Methodus Cartesiana (ut creditur), quae pro thesauro exhibet carbones. Ego vero conabor Cartesianos, optimos doctissimosque Viros, ab errore liberare, quo passim irretitos video, eademque opera honori ipsius Cartesii, magni utique viri consulere. Valde igitur falluntur Cartesiani, qui se Cartesii Methodum seu inveniendi artem in scriptis ejus tenere putant, cum ipse alicubi in Epistolis suppressam a se fateatur, nec Methodum sese, sed de methodo scribere, ac specimina tantum dare voluisse protestetur. Et nisi dixisset ille, res ipsa clamaret, neque enim alia causa est, cur tot viri ingenio et doctrina praestantes, sed unius Magistri notionibus occupati, nihil alicujus momenti reperire potuerint. Et cum pulchra quaeque inventa nostri temporis quibusvis potius quam Cartesianis deberi videamus, profecto isti, si certam progrediendi rationem tenerent, minime sibi praeripi omnia paterentur. Etsi autem non putem Cartesii Methodum fuisse valde perfectam, uti res ipsa docet, cum videamus eum ad multa quae nunc in proclivi sunt, etiam quaesita magno studio, pervenire tamen non potuisse, non dubito tamen quin praeclara quaedam artificia habuerit, quae cum a sectatoribus ejus ignorari soleant, non mirum est si interpretes potius magistri quam naturae agunt.