Series II Band 2 · No. 98.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 3. (13.) Januar 1691. [85.115.]

Latin

I. N. J. C.

Nobilissimo et Amplissimo Dⁿo G. G. Leibnutzio

S. P. D. V. Placcius.

Dum Am Fuß der Seite von Leibniz' Hand: Le Sieur des Essars auteur de l'Amadis françois. Memoire des dames de Brantome. «Ch.» de la reine Marguerite. sub anni hujus ineuntis auspicium, quod auspicatissimum plane tibi ex animo precor augurorque, rationes meas, qua domesticas, qua litterarias subduco, video me in aere tuo inde a Septembri mense adhuc esse. Ne malum plane nomen sim itaque, tandem reddo quod debeo responsum, veniam morae a sola tua benevolentia petens. Neque tamen interim in mandatis tuis exequendis aeque ac in rescribendi officio segnis fui. Quamvis enim Meisneri compellandi occasionem hucusque frustra quaesitam necdum invenerim: cum Dⁿo Zimmermanno tamen illius Collegii membro facile praecipuo et de pertinentibus ad ipsum aliis, et de iis quae super Collegio Arithmetico scribis, ita communicavi, ut non frustra id factum putem. Siquidem laetari mihi visus est, occasione commercium litterarium, et hisce et aliis de rebus Tecum ineundi. Quod an coeptum sit, scire aveam. Ni factum etiam, promoturus, ut quamprimum ineatur. Id quod sine reipublicae litterariae insigni emolumento non fore spero augurorque. Tschirnhausiana legi, et haberem circa illa quae percontarer, siquidem otii hoc tui esse intelligam, ut cognoscas, et sententiam aperias tuam de quaesitis, Logicis quidem potissimum. Nam Physica et Mathematica superant meas vires. Ad Philosophiam practicam vero facientia ex meis facile principiis expedio. Quae uti experior indies magis sufficere magisque resolvendis omnibus in hoc argumento difficultatibus, ita ut perpoliantur, et ad specialissima quaeque, descensu facto, magis porrigantur, assidue laboro. Nec aliud est impedimentum aeque obstans Anonymorum et Pseudonymorum editioni. De quibus apud Bailletum quid fiat, an scias, vel scire possis, oppido percupiam resciscere. Nam anno jam et quod excurrit ab eo litterarum nihil habui, neque novi per internuntios. Et bellorum hae necdum finem ostendentes turbae, parum in propinquo repositum spei sinunt. Nisi tuo itaque auxilio quid comperiam, desperatum hoc est desiderium. Quod tamen antequam expleatur, ad publicandos meos auctores non accedam. Enimvero praeire ipsum mallem me, quam sequi. Caussae multae sunt: quarum praecipuam facile divinas. Vale, et an hac de re certiorem me facere queas, quaeso vide.

Hamb 1691. d. 3 Januarii.

A Monsieur Monsieur Leibnutz. Conseiller de Son Altesse à Hannover.