Series II Band 2 · No. 97.

LEIBNIZ AN JOHANN HEINRICH PAPE

Hannover, 3. (13.) Januar 1691. [93.105.]

Latin

Praenobilis et Consultissime Dⁿe, fautor et Amice honoratissime.

Nihil mihi dono tuo accidere potuit gratius, fateorque me mirifice tibi obstrictum, quod vigiliae quaedam meae tuo benefico sunt servatae, quas dudum in deperditis numerabam. Nam etsi haberem omnes dissertationes meas Academicas ad jurisprudentiam pertinentes nimirum Specimen quaestionum philosophico-juridicarum, dissertationes duas de conditionibus, omnes Lipsiae pro Cathedra defensas, et inauguralem Altorfinam de Casibus perplexis in jure; deerat tamen ipsa de Conditionibus ex disputationibus illis reformatis et in meliorem habitum transfusis compaginata dissertatio (commodior utique et ad captum lectoris convenientior), quam Noribergae concinnaveram, et cum quaestionibus philosophico-juridicis, et casibus perplexis recudendam Typographo cuidam tradideram. Sed mortuo deinde Typographo ac rebus ejus distractis, ne illud quidem per amicos Noribergenses cognoscere potui, utrum editio secuta esset, donec tuo beneficio, viri boni officium fecisse Typographum et promissis stetisse cognovi. Nam cum ipse nuper Noriberga transirem studiose inquirens nihil cognoscere potui de opellae meae fato. Itaque oportet latuisse et forte adhuc latere alicubi exemplaria pleraque ob editoris credo mortem. Cum inter tot amicos, qui meas esse aliquid nugas pro humanitate sua putant, nemo unquam meminerit aut indicium fecerit hujus Tentaminis saltem a conatu non aspernandi quando neminem ante meum de conditionibus specimen reapse aggressum arbitror, ordinare Theoremata juris ad quandam ăpodeíjevw* formam. Sic periit mihi libellus quidam* *politicus sub nomine Georgii Ulicovii Lithuani de negotio Electionis polonicae olim rogatu illmi Boineburgii scriptus cujus tentaminis celeberrimus Boeclerus in suo quodam opere non sine elogio meminerat. Spero tamen recuperare aliquando, cum Bibliotheca Boineburgica quae nunc periculi causa quod Moguntiaco incubuerat loco mota est, restituetur. In dissertatione *de Conditionibus* fateor popularius aliquod fusiusque dicendi genus posse desiderari. Cum enim* *argumentum sit amplissimum, et per omne legum Romanarum corpus fusum, et mihi vastam materiam paucis pagellis coercere constitutum esset, coactus sum contrahere stylum. Interea vix quicquam habetur in legibus nostris ad conditiones pertinens, quod non ad sedem suam, et definiendi principia sit relatum; quod si omnes qui merebantur textus exponere distinctius, et connectere voluissem theorematibus, adjicereque etiam quae recentiores ex judiciorum usu observarunt, (a quibus tunc abstinueram, quod ipsae Leges Segetem vix horreo meo capiendam offerent), prodiisset opus fortasse memorabile et sui generis hactenus unicum, sed prolixius, quam cui vacaret incumbere juveni itinera et variam praeterea literaturam meditanti.

Dn. Secretarius vestras et fuit apud nos et discessit rursus, antequam tuae ad me pervenissent. Hoc unum ei dixi, quod a te libellum quendam expectarem, rogavique ut reversus memoriam desiderii mei Tibi renovaret. Ipse interim recordabatur a Te quaesitum fuisse de itineris tempore; quod si cognovisset, cur interrogasses, indicaturum se Tibi discessum fuisse dictitabat. Doleo Te molesta lite cum noverca distineri, cui an praestet tolerabili conditione finem imponere, cum libertas animi, tempusque inprimis, (quo nihil est pretiosius), pecuniola mediocri prudenter redimantur; tute omnium optime judicaveris. Ego siquid apud patronos, vel in nostra vel in vicinis aulis in tui gratiam possum audacter indicare desiderium poteris.

Quae vero ex Schedis meis desideras, utinam essent qualia Tibi videntur, pleraque enim aut tantum non omnia neglecta perierunt, et paucissima illa quae supersunt non videntur tanti, quaedam tamen ex illis minus mala, de quibus coram memineram, utcunque in aliquam formam redigi, Tibique mitti curabo.

Porro siquid occurrit, in illis meis a te memoratis, quae dudum habes quod obscurius, vel etiam (quod non diffiteor) minus absolutum Tibi videatur, ubi desideraveris, quantum in me erit, illustrare conabor. Vale.

ad officia paratissimus G. G. L.

Dabam Hanoverae 3. Januar. 1691.

P. S. Literas per Brunsvicenses ac Luneburgenses regiones accipio liberas, seu ut loquuntur francas; itaque satis est cursori publico simpliciter commiti quicquid mihi destinatur.

A Monsieur Jean Henri Pape Candidat és loix. à Lunebourg.