Series II Band 2 · No. 96.
GERHARD MEIER (BREMEN) AN LEIBNIZ
Bremen, 12. (22.) Dezember 1690. [90.99.]
[ ... ] Mire me affecerunt suavissimae Tuae, quibus non tantum non deposuisse omnem memoriam nostri, sed et amore erga nos ferri abunde significas. Ego quidem nihil mihi prius unquam ducam, quam ut memori sequar mente animi erga Te mei benevolentiam. Egregiam proinde rem fecisti, quod, quae ex Te efflagitabam, ad Carthesiana philosophemata vid. pertinentia, in iis te facilem atque exorabilem praestiteris. Jube in vicem quae potis meae sententiae et animum ad quae licet expositissimum experieris. Remitto quae remissa cupiebas, atque interea veniam ut concedas procrastinationibus meis oro, rejiciunt enim a proairésh, praesentissima in medium saepe venientia negotia. Explicavi acta Lipsiensia et quae ad anni XC Mensem Majum illis inseruisti attenta, quantum licuit mihique fas fuit per alias, quae mentem occupant, ideas, cura pervolvi, verum enim cum in altissime reductas retrusasque materias condantur; ut difficile est ad ea penetrare! At vero illud mihi jam nunc perspectissimum est Dⁿum Abb. D. C. (cujus integrum nomen, ut proximis explices rogo) plane a janua aberrasse, nec alterum illum Gallum Cl. Dn. P. (qui itidem ex hisce notis solis mihi imperspectus est) Dⁿo Abbati succenturiatum statum controversiae recte percepisse. Nescio, Vir Celeberrime, an non hoc multis Gallorum ingeniis frequentatum et pervagatum veluti vitium esse animadverteris, animadvertisti autem dubio omni procul, ut quarum saepe rerum nonnisi coecas imagines et adumbrata nomina norint videantque, earum intimos etiam recessus sibi vindicent, et non possint non cum cornicula risum movere. Erant meo tempore qui Les oeuvres de Mr Vajer La Motthe veluti in numerato habebant, hujusque viri docti vestiti plumis in publicum passim procedebant, intemperantius se jactantes etiam de ipsis apud inferos, uti in proverbio est, ternionibus, quos si quis propius exploraret, sive ad alias differentesque hypotheses deduceret, si contrarias veritates proferret, mere kṽfa prósvpa et piscibus magis mutos eos deprehendebat. Nolim tamen hanc labem affricare solidioribus Gallis, quanquam in tam vasto gurgite revera paucissimis. Quam recte hypothesin falsam Carthesianam ad Keplerum reduxisti! Ut taceam reliqua omnia, quae ubique vim ingenii Tui penetrantissimam repraesentant. Macte hac Tua virtute, Excelle Vir, recrea porro Rempublicam eruditorum. [ ... ]