Series II Band 2 · No. 93.

JOHANN HEINRICH PAPE AN LEIBNIZ

Lüneburg, 1. (11.) Dezember 1690. [92.97.]

Latin

Vir Excellentissime, Amplissime, Consultissime,

Patrone omni observantiae cultu suspiciende.

O fortunatum diem illum, quo Excellentiam Tuam compellare ac de facie nosse mihi contigit! Cujus quidem felicitatis etsi dudum particeps fieri optaverim, factus tamen non sum nisi aliquot demum abhinc mensibus, cum non modo humanissime exciperer, sed etiam ex doctissime disserentis ore ita penderem, ut multum inde fructus in me redundaverit. Et quamlibet ex eo tempore non semel in animo habuerim, quodam epistolio Tuam Excellentiam salutare, in primis ut gratias pro exhibita coram promissaque benevolentia persolverem; pudore tamen nescio quo prohibitus, quicquid illud est officii, de tempore in tempus distuli. Quid igitur obvenire mihi potuisset optatius, quam literae, Tuae Excell. manu honoratissima ad me exaratae? (quantumvis per quendam patruelium meorum, Juris Licentiatum et Practicum, ob nullum extrinsecus apparens praenomen, meis ingratiis resignatae) quibus factum, ut, quod antea verebar ne alicujus audaciae ac temeritatis incusaretur, id nunc si omitterem, summae ingratitudinis ac incivilitatis notam effugere non possem. Praecipue vero gratulor mihi de possessione istius libri, qui ipsum Dn. Autorem suum latuit hactenus, ad me vero hac pervenit occasione: Kirchneri cujusdam, bibliopolae quondam Lipsiensis, cum obiisset, ob concursum creditorum per annos bene multos delituerant libri, donec tandem quatuor ferme abhinc annis ex decreto judicii consensuque creditorum concurrentium per modum auctionis publicae distraherentur. Inter quos cum decem circiter exemplaria praesentis operis extarent, fiebat, ut et mihi licitanti unum ex his addiceretur, sed mancum et mutilum in plagula titulo destinata. Id quod deprehendens postea, desiderio habendi pleni operis, alium quendam emtorem eo inducebam, ut suum mihi exemplar, quod acceperat integrum, cederet. Atque sic bina possedi hactenus exemplaria. Quod non absque fato ita contigisse crediderim, ut scilicet plurimum juris in istum librum, quippe partum suum, habenti, horum alterutrum traderem vel potius restituerem, nec tamen ipsemet isto quasi thesauro carerem propterea. Cui quidem fini alterum illud exemplar, murium nescio an aliam quandam injuriam expertum, ita praeparandum a bibliopega curavi, ut, quae in eo desiderabantur, ex altero, quod ligatum habeo, supplere potuerim. Ite ergo folia, et doctrina admirabili, et ingeniositate incomparabili refertissima, ite, inquam, ad parentem vestrum, verumque adeo dominum, jure optimo maximo vos vindicantem a me, qui duntaxat bonae fidei possessor appellandus sum, Autorique ac Domino vestro circa jus suum firmius in id, quod casu quopiam amiserat, controversiam movere nequeo. Sed et juvate me in exorando eum, ut suum in me inclinet favorem, et ex pristinis moralibus juridicisque meditationibus, quas dubio procul non paucas, utut vel obiter saltim in chartam conjectas nec ita plene elaboratas, habet, (sive consistant in terminorum definitionibus et divisionibus, sive in regulis universalibus, sive qualescunque demum aliae sint, quibus propositum in Jurisprudentiae methodo sua catalogum desideratorum minuere tentaverit) nonnulla mecum communicare, eoque ipso ad melius intelligenda verba vestra, stylumque vestrum concisum magis penetrandum, lumen mihi quodpiam accendere haut dedignetur.

Equidem, Vir Excellentissime, quemadmodum jam antea impetrandae rei quam maxime desideratae aliquam mihi spem fecisti; ita facilius, credo, spem istam impleturus esses, si mihi isthic loci aliquantisper commorari liceret. Verum meae novercae (quod nomen perquam in jure nostro odiosum novimus) premor odiis et persecutionibus, liteque per eandem de haereditatis, ob pie denatum parentem meum, divisione distineor, cujus exitum nec video, nec ita brevi tempore, longe minus quam ante aliquot menses, mihi ausim polliceri, ut adeo res meas pro lubitu disponere prohibear. Quapropter maximo me beneficio immortaliter sibi obstrinxerit Exc. T. si quasdam memorati generis sive lucubrationes sive meditationes subitaneas, vel prout propria manu exaratae exstant, vel saltem per alium descriptas, sine ullo tamen suo incommodo, ad me transmittere dignabitur. Utroque sane casu nullas non leges forte praescribendas, sancte a me servatum iri, recipio. Quamlibet enim meliori manuductione Academica destitutus, illa tantum incesserim via, qua vulgo itur ad Jurisprudentiae sacrarium, non qua eundum erat, eaque multum quidem motus, sed parum promotus fuerim, siquidem praeter alia multa obstacula, non tam judicii res, quam memoriae, qua parum polleo, offendebam: Scriptores tamen juridici quo plus methodi et ăkribeíaw filosophicae in suis sive compendiis sive syntagmatibus *adhibuerunt, eo se mihi commendarunt magis. Itaque dici non potest, quam me libellus e divino tuo ingenio profectus, methodum discendae Jurisprudentiae commonstrans, delectaverit,* *cum primum aliquanto serius mihi innotesceret, quem non legi tantum, sed iterum saepiusque relegi atque perlegi, sic ut toties repetita lectione nova semper ad voluptatem accessio facta, et tamen discendi sitis mea potius excitata quam satiata fuerit. Nihil enim in eo desidero quam brevitatem, qua praecipue in methodo disponendi, summa tantum juris capita delibat, nec ad specialiora descendit, quod ipsum etiamsi eo loco propositi non erat, meo tamen voto sciendique aviditati magis respondisset. Ut autem hactenus, sic in posterum quoque veritas et accuratior rerum cognitio in deliciis erit, cujus assequendae nullam patiar praeterlabi occasionem, ingentem T. Excellae habiturus gratiam, si, quod omnium optime, quin imo sola potest, voti me aliqua ex parte damnaverit, eoque fine ex chartis suis vel eas saltem, quae pristinos conceptus in definiendis vel juris vel facti terminis exhibent, mihi, easdem auro contra cariores habituro, invidere aut denegare nolit. Quod enim attinet novos libros, subinde prodeuntes, quorum autores quaedam rationalia juris elementa promittunt, plerique parum solidi continent, nec methodo vere scientifica progrediuntur. Causam non reor aliam esse, quam quod res ista nimis multa praerequirat, et ex intimis philosof*iae penetralibus, quo tamen paucissimis pertingere datum est, eruenda veniat atque derivanda.

Eliae Schnegassii Compendium juris nondum mihi visum. Mirum hoc? at magis mirum, tota Luneburgensium urbe nullum reperiri bibliopolium, quod curiosis novorum scriptorum indagatoribus frequentare liceat. Cognovi autem ex actis eruditorum Lipsiensibus superioris anni, eundem illum autorem ficto sumtoque sibi nomine Antonii a Mara, tractatum edidisse de concursu creditorum , cujus contenta recensentes Lipsienses, eum jactantiae nimiique rigoris in perstringendis aliorum ICtorum et ipsius etiam Ulpiani sententiis arguunt. Vereor itaque ne parem subjecturi sint ĕpíkrisin*, quando forte ad dicti compendii enarrationem pervenerint.

Caeterum cum percontando explorare hucusque non potuerim, quo tempore Dn. Waltherus Hanoveram abiturus sit, literas has cum adjuncto libro cuidam affinium meorum tradidi, promittenti, se curaturum, ut per primum quemque aurigam merces eo exportantem, ad locum destinatum perferantur. Quod consilium nec T. Excellae displiciturum credo. Waltherus ille, quem dicis virum in patria historia praeclare versatum, etiam heic multis judicatur plurimum industriae in rebus historicis posuisse, patentibus ipsi ad istud studium tam privata hospitis quondam sui et Consulis Lyneburgensis, B. Crolovii, libris historicis instructissima, quam publica hujus civitatis bibliotheca; quae cum non exiguam MSCtorum copiam complectatur, ipse vero in antiquis monachorum characteribus legendis valde promtus sit, non inidoneus etiam fuisse putandus est invenire quidpiam, quod ad Ducum Brunsvico-Lyneburgicorum jus successionis in Ducatum Lauenburgicum, publico scripto, propediem, ut nonnulli augurantur, lucem visuro, deducendum pertineat faciatque.

Quod superest, Excellentiam T. oro atque obtestor, ut pro summa humanitate sua certiorem me reddat, quatenus precibus meis locum relinquere, vel spem mihi factam implere velit, neve interim, si forte cum Dn. Walthero colloqui posthac contigerit, eidem aperiat, quid mihi secum intercedat negotii. Quod posterius postulatum suis non destituitur sane haut contemnendis rationibus. Ita Deus ter O. M. Excellentiam T. bono publico quam diutissime servet incolumem protegatque!

Scribebam Lüneburgi d. 1. Decembr. Anno 1690.

Excellentiae T. Cultor et admirator obsequiosus Johannes Henricus Pape.

Viro Excellentissimo, Amplissimo, Consultissimo Dn. Gothofredo Guilielmo Leibnüzio ICto Serenissimi Ducis Hanoverani Consiliario Aulico longe meritissimo Patrono atque Fautori meo plurimum devenerando. Hanoverae. Bey H. D. von Ludern Fr. Witwen gegen dem Schlosse über.