Series II Band 2 · No. 92.

LEIBNIZ AN JOHANN HEINRICH PAPE

Hannover, 7. (17.) November 1690. [93.]

Latin

Clarissime et Consultissime Domine.

Cum non ita pridem colloquio tuo fruerer, injecisti mentionem libelli cujusdam a me editi, sed mihi ipsi (quod satis paradoxum est) nunquam visi, quo nonnulla mea juridica in fasciculum collecta continentur. Hunc si beneficio tuo inspicere possim, non mediocriter me Tibi obstringes. Ego sane adeo non vidi, ut dubitaverim an prodierit unquam. Nam cum Noriberga anno 1667 discederem, reliqui libellum publicandum Miltenbergero cuidam Bibliopolae vel potius Typografo, qui cum non multo post obiisset, rebus ejus distractis, ne per amicos quidem resciscere potui, quid de libello meo esset actum. Itaque oportet pauca ยญexemplaria esse divendita, reliqua casu nescio quo intercidisse. Tibi igitur Soteria. Mitti tuto poterit fasciculus per Dn. Secretarium Waltherum virum ut intelligo in patria Historia praeclare versatum, qui ad nos excurret, et quem a me quantumvis ignoto salutari peto. Gratum etiam erit intelligere interim, quid ornandae jurisprudentiae moliaris, nam ex tuis sermonibus spem concepi non vulgarem. Prodeunt subinde libri quidam novi, quorum autores juris quaedam rationalia Elementa promittunt, sed mihi legere non satis nunc vacat. Nuper cujusdam Eliae Schnegassii mihi ignoti, qui se vocat I. U. Pr. (Practicum nescio an Professorem), compendium juris vidi quo non parva promittit. An praestiterit tu rectius dixeris, gratumque erit tuo judicio talia cognoscere, cui si possim referre gratiam aliquando, faxo ut optimam in me voluntatem desiderare non possis. Vale. Dabam Hanoverae 7. Novembr. 1690

ad officia paratissimus G. G. L.

Dem WohlEdlen H. Papen, furnehmen Candidato Juris in Luneburg.