Series II Band 2 · No. 85.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
Hannover, [18.] September 1690. [81.98.]
Nobilissime
Valere Te ex sententia, et mei meminisse peramanter ex literis tuis intelligere gratissimum fuit. Quanto enim pauciores sunt, qui sincero studio ad veritatem contendunt, eamque animi facultatem divinitus accepere, ut praestare aliquid possint, profuturum posteris, eo magis complecti eos, et si fieri possit, adjuvare decet. Itaque, si quid possum (quod quam exiguum sit non diffiteor) id omne promtum jussis tuis offero. Vicissim hoc a Te spondeo mihi. Gaudeo quod Cryptonymorum detegendorum consilium urges, insigni haud dubie rei literariae accessione; cujus pars non contemnenda consistit in notitia scriptorum. Scio esse qui omnem illam curiositatem inutilem judicent, quasi rerum non scriptorum habenda sit ratio. Sed hi non vident in tanta multitudine rerum cognoscendarum, ingentis compendii esse, aliorum frui laboribus. Itaque necessaria librorum notitia est, libros autem plerumque commendat autor, facileque intelligitur, quod ab insigni viro scriptum est utiliter legi.
Sed majoris longe momenti esse fateor consilium Tuum Ethices, id est Medicinae Animi
tradendae, ad exemplum Medicinae Corporis. Non dubito quin legeris quae Tschirnhusius meus
dedit de Medicina mentis et corporis. Jam olim Parisiis familiaris inter nos notitia fuit (: fassusque
Quis ille candidatus juris, qui in Anonymis ordinandis operam praestitit sed nunc alio abit? Vellem egomet aliquando reperire adolescentem magnae spei, qui [et jam tum ingenio] styloque valeat, et ardore discendi late patente ad majora contendat, sed quem res angusta domi cogat ad alienam opem confugere.
Accepi nuper missum ab amico libellum cui titulus est: Exercitatio theoricorum mathematico-physico-theologicorum,
rei planetariae tradendae inservientem qui Clmo Zimmermanno
viro docto apud vos nunc agenti olim Wurtenbergici agri parocho tribuitur. Is magno et
laudabili ardore videtur ad inquisitionem veritatis contendere, eoque dignum se praestare
bonorum amicitia. Agnosco multos homines pios, ut Henricum Morum, et ipsum cl. Zimmermannum
(ambos kabbalistikvtéroyw) abhorrere a philosophia Mechanica hoc est a ratione
Mathematica explicandi phaenomena naturae. Indignum enim putant Majestate Universi, omnia
velut in officina artificis fieri et verentur ne spirituales substantiae excludantur (quorsum fateor
nonnulli ex Corpusculariis tendunt) quo nihil potest esse a pietate alienius. Sed si satis explorata
essent optimis viris, quae a me in hoc argumento sunt demonstrata, in gratiam fortasse
redirent cum intelligibili philosophia. Ostendi enim etsi omnia phaenomena naturae corporeae
specialia possint explicari Mechanice seu ex corporum legibus, ipsa tamen prima Mechanices
principia, seu Leges motus Generales, oriri a causa incorporea nec per solam Mathesin sed per
Metaphysicam explicari debere. Neque absurdum mihi videtur quod illi asserunt non in nobis
tantum sed et passim in aliis rebus aliquid vitale reperiri. Attamen in explicandis phaenomenis
corporum specialibus non magis vita atque anima aut facultatibus incorporeis utendum censeo,
quam anima rationali ad explicandam humani corporis oeconomiam. (: Corpus
Ecce aliud non dissimile quod a Te postulare audeo. Vidi nuper libellum Germanicum de Numerorum problematibus, ex quo intelligo Hamburgi Arithmeticos quosdam praestantiores coivisse in societatem, aliis ex vicino in idem consilium ascitis, et Meisnerum quendam vestratem artis magistrum (in schola ad D. Jacobi), esse autorem instituti. Perplacuit consilium, et inde aliquid egregii nobis promitto, si velint operam ad ea conferre, quibus pomoeria scientiae proferantur. Nam peculiaribus problematibus quando vel singularis elegantiae utilitatisque non sunt, vel non faciunt ad ipsam Methodum Generalem longius promovendam, tempus teri non satis dignum est tanto conatu. Nihil facilius est quam concinnare problemata quae nobis originem noscentibus in promtu sunt, aliis vero majus negotium necessario facessunt. Cogitandum igitur est de Analysi ipsa perficienda, neque arbitror quenquam nunc esse in Germania, qui majore quam ego studio (ne dicam successu, id enim pro parte fortunae est) in eo genere sit versatus. Habemus equidem dudum Methodum Generalem pro resolvendis aequationibus cubicis; nam difficultatem quae nascitur cum radix quadratica extrahenda est ex falsa quantitate non moror, nec pro impedimento habeo; et Methodum etiam generalem habemus resolvendi aequationes quadrato-quadraticas seu quarti gradus. Nunc superest, ut etiam similes Methodi pro altioribus gradibus reperiantur. Hactenus enim quantum constat non sunt in artificum potestate. Quam in rem inventa quaedam dare possem late patentia, si vacaret ipsos calculos absolvere. Habeo et inventum condendi Tabulas quasdam Algebraicas, quae si semel darentur mirifice calculum sublevarent, et prope tantum utilitatis praestarent in Analysi, quantum Tabulae sinuum vel Logarithmorum in numeris communibus. His elaborandis si quid conferret societas communi bono socii primum prae aliis frui possent. Quodsi viri isti revera amore augendae scientiae ducuntur, sperarem accedente ipsorum opera praestari aliquid posse in Germania, quod longe omnia hactenus in Algebra inventa supergrediatur. Tu vero statues, Vir Clme an Tibi cum Meisnero illo colloqui vacet, ejusque et per ipsum collegarum studium excitare ad res praeclaras, sed nomine meo adhuc dissimulato. Haec non alteri facile scriberem, sed cum Te sciam intelligere, quanti sit conferre ad Augmenta scientiarum, ex meo ingenio judico non tantum non ingratas sed etiam jucundas tibi esse occasiones de re publica bene merendi. Vale.