Series II Band 2 · No. 86.
LEIBNIZ AN ERHARD WEIGEL
September 1690. [263.]
Ex literis meis ad Weigelium Septembr. 1690
Inter alia ostendi si planetis tribuatur duplex motus, unus paracentricus accedendi ad solem tamquam centrum, aut a sole recedendi cujuscunque denique legis seu regulae, alter vero circulandi circa solem, et quidem circulatione Harmonica hoc est tali ut distantiis a sole sumtis in progressione Arithmetica velocitates circulandi sint in progressione Harmonica (quod fit si velocitates sint distantiis reciproce proportionales), tunc planetam moveri secundum legem a Keplero ex observationibus ductam, ut scilicet areae orbitae ex sole radiis eductis abscissae sint temporibus proportionales.
Puto etiam Te specimina vidisse novae cujusdam analyseos a me inventae, cujus ope circa indivisibilia (hoc est infinite seu incomparabiliter parva) et infinita ratiocinor perinde ut in quantitatibus ordinariis. Eaque ratione lineas transcendentes (ut appello) quas Cartesius sua Geometria et Analysi excluserat, calculi legibus subjicio.
Cum sciam multa Te habere praeclara cogitata atque inventa in Mathematicis imo et in Philosophicis, ea hortor admodum ut compendio edas nec invideas publico. Equidem multos Tibi adhuc annos et opto et auguror. Nemo tamen sibi quicquam promittere potest. Et publica utilitas (post Dei cultum) prima nostrarum Actionum lex esse debet. Fateor ingratitudinem hominum saepe nihil tale mereri. Sed cogitandum est, nobis cum Deo potius qui in publicum collata sibi imputat, quam hominibus rem esse, sed nec deesse aut defore qui sciant aestimare inventa.
Unum adhuc adjicio venia Tua. Habere nimirum velim favore tuo, adolescentem quendam ingenii excitati, et tam in Mathematicis quam caeteris ad praeclara tendentem sed qui forte ob rem domi angustam ope indigeat, et aliis inservire sit paratus, de caetero moribus bonis et stylo jam tum valens. Is apud me fortasse inveniret initia ad majores successus. Vale.