Series II Band 2 · No. 82.

LEIBNIZ AN DANIEL GEORG MORHOF

[August 1690.]

Latin

Nobilissime et Amplme Vir

Ignotam mihi atque utinam diu adhuc omnibus ignoratam mortem incomparabilis Viri Marquardi Gudii didici nuper ex Menstruis dialogis Tenzelianis, simulque ipsi aliquo modo a Te esse parentatum; id quod pie factum judicavi, et ipsius et patriae causa. Fuit enim profecto ornamentum Germaniae, quod utinam modestia ejus, aut potius nimia quaedam abundantia doctrinae quae delectum edendi aliquid prope abstulerat, non velut sub modio positum lumen occuluisset. Ego vero cum saepe Tecum colloqui optassem dudum, hinc impetum scribendi, et ex parte argumentum sumsi, ut beneficio tuo discam, quid affecerit absolveritve, et quid de relictis sit sperandum nobis. Sed magis adhuc intelligere desidero, quod universam literarum Rempublicam tangit, progressum Polyhistoris scilicet tui, quo neque utilius quicquam, neque ad famam illustrius aggredi poteras.

Ego qui cum rerum meditatione aliquam historiae literariae curam libenter junxi, mirifice lectione eorum me captum profiteor, quae jam edidisti in prima parte; et moram necessariam caeteris interpositam vix possum ferre prae desiderio. Ipse ex quo adolescens duos libellos immaturos solita aetati audacia protrusi in publicum, unum artis combinatoriae, alterum Methodi juridicae titulo, multa quidem meditatus sum, circa emendationem rei literariae studiorumque incrementa, altiusque paulo in abdita descendi, sed plura cogitavi quam scripsi. In summa autem cognitionem nostram in duo genera dispesco; alia enim magis facti sunt, alia juris seu potius rationis. Illa ex historia et ductis inde observationibus colligi debent; haec ratiocinando cognoscuntur. Notitias universales inductionibus, experimentis, observationibus, stabilitas, possis fortasse communi nomine appellare Aphorismos, Hippocrateorum exemplo; nam quorum certa ratio est, ut praeconstitui potuerint ante observationem, ea hinc ablego; tantique Aphorismos facio, ut vellem praemia ex publico Medicis statui novos cudentibus, qui successu comprobentur. Quae vero ante experimentum sciri possunt, Theoremata appellare malo cum Geometris.

Duo autem magna desideria sive vota concipi posse video, quibus caetera comprehendantur, unum Inventarii, alterum Augmenti. Inventarii nomine designo corpus humanae omnis notitiae jam repertae; Augmenti vero quicquid pertinet ad novas notitias humano generi parandas. Notitiae jam repertae, vel extant in libris, vel sparsae sunt per homines, varia vitae genera colentes, nec dum in penum librariam relatae. Illas colligi oporteret conspirantibus eruditorum studiis, has annotari publico jussu, ne pereant non sine detrimento generis humani, quod inofficiose exhaeredare videntur, quicunque comperta sibi quaedam insignioris utilitatis sepeliri secum patiuntur. Novae porro notitae, sive demonstrationibus sive experimentis parandae mirifice quidem crescunt hodie, si nostra cum veteribus conferas, non tamen satis, si cogites, quid sit in potestate nostra. Ita enim prorsus sentio in universum, si vellemus homines datis viribus ac divino munere uti, posse intra viginti annos effici ad communem felicitatem, quod nobis solutius agentibus ut hactenus, totidem secula vix praestabunt.

Caeterum agnosco lubens, quod optare hic fas est sperare non licere, donec Deus eam qua opus est det mentem his qui rerum per orbem patiuntur. Humanum paucis vivit genus, ut ait poëta; sufficeretque eos a quibus in omnia regimen, intelligere, quanti sit ad augendam Dei gloriam, ad virtutis studium, ad conservandam sanitatem, ad vitae commoditates, ad summam ipsorummet voluptatem, coli ut oportet, hoc pretiosissimum Humani generis patrimonium, quod in Mentis opibus consistit. Interea tamen, dum publicarum rerum facies majora intercipit, ipsorum est eruditorum curiosorumque hominum, quibus amor est publici, et temporis aliquid superabundat; et concessae divinitus vires sunt praesto, non tantum laborare strenue quod multi faciunt, sed laborare ordine et consulto, et operis bene partitis. Maximum esse numerum scribentium eruditorum Nundinales Catalogi loquuntur; quantum effecturos putas, si non agerent acta, si agerent agenda, si non perstringerent materias, sed elaborarent, si denique ita ducerent omnia ex fontibus constituerentque, ut suppleri potius quam retractari eadem opus esset. In tanta librorum multitudine neque Geographiam habemus limatam et ex itinerariis suppletam (Atlantibus potius historiam tractantibus loco non suo), neque Historiam vel universalem vel in plerisque particularem ex bonis autoribus (ne dicam diplomatibus quae omnes habere non possunt) demonstratam (quotusquisque enim ad contemporaneos recurrit), neque Genealogias Principum plerorumque expurgatas Henningesiumque emendatum, neque res nostri temporis pro dignitate tractatas, dum plerumque nemo avidius scribit quam qui ultra novellas non sapit; porro neque radices habemus proprietatesque linguarum orbis quales Skyttius promittebat, neque dictionarium absolutum ullius linguae viventis, plerarumque ne quidem affectum, utinam enim in Germania haberemus saltem quod Fureterius Gallis dedit.

Desideratur adhuc Opus generale quale Vossius in Historicis coepit; universalisque praeterea librorum catalogus inde ab inventa Typographia suis instructus indicibus, qualem Hanisius Guelferbyti, Hendreichius Berolini moliri se significabant. Quis desertam a Lambecio literariae Historiae provinciam in se suscipiet, quis ipsam dogmatum Historiam candide lucideque tractabit; involvuntur enim philosophica controversiis religionum, in quibus diu expectavimus Seckendorfios et Burnetos. Nunc expectamus qui Petavium absolvat. Vel solum Gratiae argumentum sibi proprium Historicum postularet, qui Vossii Pelagiana prosequeretur usque ad nostrum tempus.

Quam multa in Jurisprudentia desunt, quae tamen libris Repertoriis luxuriare videbatur? Ne dicam de eo quod rei caput est, incertitudine juris qua pudendum in modum laboramus, quam multa ignorantur circa Historiam juris? Per Europam quanta varietas circa feuda, et colonos cujus causae a bellis et populorum mutationibus repetendae, et partem facerent Historiae provincialis. Et saepe erratur a jurisconsultis localium consuetudinum neglectu, quarum Harmoniam velim esset qui porro tractaret post vestrum Gisebertum optimum virum. Utilioris adhuc operae foret, ex variis gentium legibus excerpere, quae imitari prosit. De re militari, qua stant regna, quid habemus pro dignitate argumenti scriptum? quam vastus hic campus est, in quo Mathesis et politica totis viribus concurrunt, ut mobilis Respublica, hoc est exercitus bene regatur. Pleraque vitae genera adhuc doctum et expertum descriptorem desiderant. Habemus aliqua in Georgicis non contemnenda, et circa rem venatoriam, piscatoriam, sed quam multa pulchra adhuc latent. Nautica, Mercatoria, Metallica, Monetaria, quantae molis? Qui rem textoriam aut tinctoriam, aut fabrilem recte tractare vellet ad usum reipublicae, quam late patentem inveniret tractum, occupanti cessurum. Adeo maxime utilia nondum satis scripta habentur. Memini me loqui eruditis, qui talia in juventute didicerant, et poterant augere thesaurum doctrinae, si suas notitias chartis commendavissent [,] neque ego hortari desinebam[,] sed illi malebant nescio quas alias nugas scribere, aut describere. Quam multos putas tales esse, quibus passim occasiones offeruntur ditandi rem literariam, habent in vicinis, amicis, cognatis, varias artes nondum satis scriptas exercentibus, unde petant, quae praestaret annotare in usus hominum, quam onerare officinas inutilibus chartis: sed non minima nugacium ­librorum causa sunt Bibliopolae, qui non curant quid melius sed quid vendi promtius, horum opinioni servire eruditos ridiculum est.