Series II Band 2 · No. 81.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 21. (31.) Juli 1690. [80.85.]
I. N. I. C.
Nobilissimo et Amplissimo atque Excellentissimo Dⁿ G. G. Leibnutzio
S. P. D. V. Placcius.
Hucusque spe reditus tui leniveram desiderium responsionis ad Invitationem meam. Nunc et Tibi gratulor, et mihi gaudeo, quod tenuis amici non sis tanta temporis intercapedine tibi oblivionem obrepere passus. Euge, vero, veteres renovemus amores! At tu quidem arrha data, in detectis auctoribus rarissimis, id facis egregie. Quas symbolas itaque apponam aliis, inde ab invitatione mea edita acceptis, non contemnendis. Quamvis in spe sint adhuc plurima, incredibilem factura numerum, si fidem liberaverint omnes, qui dedere. Nam de Magliabeccho quidem jam tum desperaveram, aliter quam per alios me adjuturo. Quod utinam saltem faxit, quantum posse videtur omnibus! Ad quod ipsum etiam a Te excitatum esse, mihi volupe fuit, et agnosco sane hoc etiam tuum insigne beneficium, utcunque ceciderit. Non cadet autem omnino in vanum, ut spero. Minimum quid sperasse nocebit. Interim vero dum copiae meae crescunt, earum instructio et ordinatio fit indies operosior, ita ut tantum non deterreat quandoque labor aggredientem. Conduxeram mihi proximo trimestri in subsidium Candidatum aliquem juris non parum idoneum, cujus opera secundum de Anonymis caput bona parte affectum est. Sed et is aliorsum jam avocatur. Ego vero quo minus hoc anno aliter quam parérgvw* tractem id opus,* Ethicorum meorum elaboratione impedior. Quae uti nunc publice praelego, ita pro more meo, *etiam simul quod ad edendum olim systema perficio. Versor autem nunc in Semeiotica parte, reliquis absolutis quae praecedunt. Speroque me ultra Claramontiana quid daturum quod respici mereatur. Praxis ipsa per problemata, praemissis definitionibus et Theorematis concipitur. Quorum pleraque non jucunda minus et curiosa quam utilia fore spero, v. gr. Infallibilem se in Morali scrutinio sive examine, tum conscientiae propriae tum censurae alienae praestare. Hominem apertum primo congressu, et vel quadrantis horae colloquio, quod ad praecipuos mores nobis scitu necessarios explorare. Simulatorem agnoscere. Eundem detegere etc. Similiter dein Therapeutica concipietur. Quam et ipsam spero me hoc anno absoluturum. Neque non etiam specialem Iracundiae (mihi nimis ipsimet adhaerentis etiamnum) Semeioticen et Therapeuticen. Ut eo magis applicatio universalium ad quaevis similiter vitia facienda patescat. Hisce anonymos et pseudonymos impedimento esse curis ut sinam, religio mihi est. Proximo deinde anno, D. V. plus temporis illis dare potero.
Interim etiam, ut optant mecum alii et gravioribus quidem ex caussis, pax inter nos et Gallum, si coëat, de Bailleti opere fortassis aliquid comperiam si non accipiam. Nosti ex invitatione mea, quomodo totum suum ab initio manuscriptum mihi obtulerit, si honeste a* *librario recipere queat. Anno superiori nunciavit honeste receptum, et differendam in alia tempora ejus editionem, quando placuerit Deo, ut liberius scribat. Respondi an non in conditionem praedictam nunc res recidisset, ac promisi me quocunque vellet modo id meis inserturum quod misisset. Ad ea silentium hucusque, ut videas Gallos esse semper Gallos, quemadmodum ipse scribit, les Allemans sont tousjours Allemands, quod concoquere cum Dⁿo* *Morhofio nequivere aliqui. Ego rideo. Nec enim vellem aliquando nos fieri Gallos, i.e. ut in Grammatica Scholae nostrae trivialis exponitur, homines leves et futiles. Certe promissores sunt minus certi, quam Germana fide agentes. Quod ego experior. Sed si commercia et peregrinationes redeant, forte aliquis illi pudorem incutiet, aut conditiones a me optabiles offeret ut potiar ejus etiam subsidiis. Certe priusquam Parisiis habeam aliquem, auctores aliquos alibi non habendos inspicientem mihi, et excerpentem nonnullos, vix ediderim id opus. Hic penuria librorum laboratur ejus generis incredibili, et accidit mihi (quod alicubi falso putat Vintimiglia in sua Maschera scuoperta) revera saepius, illud *È disgrazia non havere i libri necessarii e desiderati*. Sed desino, de Stahlio id unum addens: eum a Dⁿ Horbio secessisse* *dudum, et haerere in vicinia Magdeburgi apud Pharmacopolam Schröken vero illic certiora de ipso haberi posse, ac ad eum litteras curari. / Vale. / Hamb. 1690. d. 21. Julii. / A Monsieur Monsieur Leibnutz Conseiller de Son Altesse à Hanover