Series II Band 2 · No. 66.
LEIBNIZ AN LUDOVICO CASATI
[Rom, 14. April bis 21. November 1689.]
Ad R.P. [Casati] Lectorem Theologiae in Collegio Clementino urbis Romae.
Quemadmodum optime ostensum est, nullam esse determinationem pure
~~extrinsecam*, hoc est nullam rem ad novam aliquam actionem determinari nisi excitetur nova*
*aliqua ad agendum dispositio in ipsa; ita semper arbitratus sum ~~nullam dari differentiam~~~~
~~~~pure extrinsecam~~, hoc est (ne quis in verbis cavilletur) nunquam duas res inter se differre,
quin discerni possint non tantum per extrinseca, sed etiam per ea quae sunt in ipsis. Res
exemplo intelligetur clarius. Si duo dentur ova A et B posita in cista*
CD, sitque A ovum gallinae albae et B nigrae, eaque Ova sint admodum
*similia inter se et aequalia, tunc utique licet per se discerni
facile et primo aspectu non possint, poterunt discerni facillime ipso
situ in cista, ut si unum A ponatur in loculamento cistae medio,*
alterum B in loculamento quod sit angulo vicinum; tunc optime poterunt discerni per differentiam
*hanc extrinsecam; dico tamen hanc differentiam extrinsecam duorum ovorum etsi
nobis serviat, nihilominus in re non sufficere, sed supponere differentiam aliquam intrinsecam
seu in ipsis ovis, adeoque non posse dari duo ova tam perfecte similia, ut nullum in iis
discrimen notari possit, si attente considerentur aut perfecte perspicerentur.
Nimirum si diversa sunt A et B utique habebunt in se diversitatem, seu principium discernendi, in se inquam, abstrahendo animum ab externis. Nam fingamus externa omnia annihilari et duos globos materiales (quos nunc ovis substituam) solos superesse in spatio imaginario, tunc dico a nemine quanticunque sit intellectus, nec ab angelo imo ne a Deo quidem istos duos globos perfecte aequales et similes posse discerni. Cum principium discernendi non sit in ipsis (ex hypothesi adversariorum), nec in externis ex hypothesi sublatorum externorum, nec partes spatii imaginarii quibus circumdantur globi queant discerni inter se. Absurdum autem est dari duo diversa, quae ne ab infinito quidem intellectu discerni possint.
Atque haec per experientiam confirmantur, nunquam enim ovum ovo, lac lacti, folium folio, animal animali, et generaliter res rei ita similis reperietur, quin accurata inspectione facta discrimen aliquod notari possit; quod in foliis arborum et graminibus hortorum aliquando inter deambulandum a foemina principe magni ingenii jucunde observatum memini.
Et sane ut a corporibus ad intelligentias transeamus, D. Thomas praeclare notavit, non posse dari duas intelligentias separatas perfecte inter se similes, et licet perfectam similitudinem in corporibus dari posse putarit, hoc tamen ex natura materiae non satis ejus temporibus perspecta natum est. Et fortasse tantum voluit dari corpora quae specie non differant, etsi aliter dissimilia sint.
Quod vero ad animas attinet, equidem verum est Humanas Mentes inter se non differre in specie, non tamen hinc inferri debet, eas perfecte similes esse, multa enim quae in specie non differunt, nihilo minus discerni per se posse constat, magnitudine, gradu, variisque proportionibus ut duo homines lineamentis vultus dignoscuntur. Et licet plurimum discriminis in mentibus oriatur ex iis quae corporibus quibus uniuntur accidunt, attamen dicendum est, primo statim infusionis instanti differre animas, nec adeo ullum momentum dari, quo sint perfecte similes. Et certe inter Christi et Judae animas per se spectatas nullum aliquando fuisse discrimen non sine absurditate dici posse videtur. Adeoque tuto sine ullo censurae metu defendere poterimus duas animas perfecte inter se similes nunquam dari, idemque in universum in rebus verum esse. Ex qua jam veritate multa alia momenti maximi, de quibus alias, consequuntur.