Series II Band 2 · No. 65.

LEIBNIZ AN ANTONIO BALDIGIANI (?)

[Rom, 14. April bis 21. November 1689.]

Latin

Ad R. P. B.

Rogo Reverentiam vestram ut mihi sententiam suam circa doctrinam in charta adjecta expositam, schedula consignet, utrum nimirum qui ita statuit, in censuras contra absolutam Copernicani Systematis defensionem latas non incurrat. Quod vel ideo expeto, quia fieri potest, ut mihi quamprimum circa haec publicandi aliquid occasio nascatur. Atque ita Ra Va fortasse non me tantum, sed et rem publicam literariam obstringet. Interea me commendo Rae Vae

servus humillimus G. L.