Series II Band 2 · No. 64.
LEIBNIZ AN HEINRICH AVEMANN
Wien, 6./16. Januar 1689. [117.]
[ ... ] Nuper autem, cum forte inciderem inter reculas meas, in binos libellos elegantissimos celeberrimi Praschii Vestri, quorum alterum de jure naturae secundum disciplinam Christianorum, alterum Tibi dicatum de Lege Caritatis inscripsit, venit in mentem veteris schedae, qua Justitiam ad Caritatem revocaveram. Quam cum ego (ut soleo ad manum habere talia breviuscula) inter chartas meas circumferaneas reperissem, descriptam, Tibi et si occasio ferat atque Tibi ita videatur etiam Amplmo Praschio (cui [me] commendari peroptem), dijudicandam mittere volui. Digna enim sunt juris et aequi vera principia, ut attenta consideratione poliantur. Communicavi eadem olim cum aliis id genus Henrico Justello Christophori filio, notissimae doctrinae viro, tunc Parisiis, nunc religionis causa apud Anglos degenti, qui et ipse de jure Gentium aliquid contra Grotium moliebatur; nec mediocriter ille judicio suo in Epistola expresso probavit cogitata. Tentavi etiam descendere ad species juris, et definitiones axiomataque condidi, unde Elementa quaedam derivarentur. Quibus Romana decreta accommodari possent subnotatis passim illis, ubi additum aliquid aut derogatum est communi juri. Sed multae distractiones ideam operis animo concepti in conspectum proferre nondum permisere. [ ... ]