Series II Band 2 · No. 49.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
[Ende Juli 1687.] [46.80.]
Non
Valetudinem tuam puto meliore loco fore post aërem mutatum. Sed quia mali fomes non nisi lentis remediis et vivendi genere expugnari potest, nosse velim, an vel Teophilum bibaculum, vel Hydrochalybopotam agere constitueris. Quicquid elegeris (tute enim optime judicabis), id faustum ac felix precor, ut laudabilissimas meditationes prosequi possis animo libero nec corporeis malis interpellato. Ego nunc quibusdam juris publici, et Historiarum nostrarum meditationibus (ex mandato partim) occupor, eamque [in] rem Archiva subinde inspicio. Incidi nuper in Auream Bullam omnium quas vidi antiquissimam Imperatoris Henrici IV. Quod superest temporis Analysi perficiendae impendo, cujus apud me fastigium est, efficere, ut omnia characteribus et calculo confici possint in omni genere controversiarum quemadmodum in Algebra et Numeris, saltem ex certis quibusdam positis, sive ab experientia, sive ab autoritate, vel undecunque. Idque puto esse in nostra potestate, ita ut disputantes finire possint controversiam, si tantum ad calculos sedere velint. Sed opus est praeparationibus quibusdam ad rem tantam, quibus nondum absolutis nolim promiscua apud quosvis mentione cogitata ignaris ridenda prostituere.