Series II Band 2 · No. 48.
LEIBNIZ AN PHILIPP JAKOB SPENER
Hannover, 8. (18.) Juli 1687. [202.]
Plurimum Reverende et Amplme Vir, Fautor et Amice Honoratissime
Etsi
Ausim dicere me quoque diversis licet districtum, omnia tamen qua possum eo referre, ut vera Dei cognitio ejusque cultus promoveantur, itaque non tantum moralis scientiae et universalis jurisprudentiae principia ex caritate deduco, sed etiam in philosophia interiore id ago, ut ex cognitione aliqua divinarum perfectionum ipsae summae rerum naturalium leges deriventur. Ita enim sentio, tametsi specialia naturae opera explicanda sint mechanice, tamen ipsa principia Mechanica et motuum regulas, et generalia physicae dogmata non ex notionibus pure materialibus, sed indivisibilium substantiarum maxime autem Dei consideratione proficisci. Atque ita me satisfacere posse arbitror viris piis et prudentibus, qui merito verentur, ne philosophia quorundam recentiorum nimis materialis praejudicium fidei afferat. Sed ubi apparebit ne motuum quidem regulas nisi ex concursu intelligentis causae posse explicari, jam conciliabitur veritas pietati. Fateor tamen haec vulgo non satis agnosci, et Cartesianos quoque hac in parte mihi non placere, praesertim dum causas finales ex Physica proscribunt, et potentiae magis quam sapientiae rerum effectricis, hoc est naturae potius quam Dei rationem habent. Ego vero contra statuo rerum naturalium cognitionem potissimum ex consideratione sapientiae omnia ȃrmonikvtátvw* et ad summam perfectionem possibilem ordinantis, dependere.* Unde etiam in Actis Eruditorum ostendi Cartesium ipsum in assignandis veris naturae *legibus lapsum esse, qua de re mihi cum Cartesianis quibusdam nata est disputatio et nuper cum Malebranchio quoque autore libri qui inscribitur Recherche de la Verité.
*
*In re morali et jurisprudentia explicanda ita aliquando processi. Justitia mihi est caritas qualem sapiens
praeciperet. Caritatem definio benevolentiam universalem, sive amorem erga omnes; itaque vir Bonus seu
justitiam servans amat omnes, sed ex praescripto sapientiae, hoc est pro gradu perfectionis, qui in uno quoque est
aut in unoquoque excitari potest, quare Deum super omnia amat, caetera prout ad Deum plus minusve referuntur.
Porro Amare est felicitate alterius delectari; vel quod eodem redit considerare alienam felicitatem tanquam
aliqua ratione constitutivam suae, vel ex toto si Deum amamus; vel pro parte. Unde etiam patet cur amor verus
per se amato benecupiat, nullo lucri respectu, quibus enim delectamur, seu quae nostram felicitatem ingrediuntur,
ea per se expetimus, ut omnia quae pulchra sunt, etsi non aliter prosunt, quam quod placent. Quae autem vere
amamus, eorum ipsa felicitate fruimur, tanquam magno bono nostro. Atque in his paucis totius scientiae hujus
clavis mihi posita videtur. Neque ab his abhorrent Theologi Scholastici et morales imo nec mystici si recte
intelligantur. Vim enim et potestatem omnis divini cultus collocant in amore Dei super omnia ex ipsa consideratione
divinarum perfectionum ac bonitate nato. Haec caritas fidem animat, et fiduciam filialem quodammodo
constituit; sine qua fides vel mortua vel nulla est, in aliquo hujus amoris motu, consistit et hominis renovatio et
gratia illa quam aliqui infusam vocant. Quin et hinc nascitur vera illa poenitentia, quam aliqui Contritionem
appellant. Ipsa autem in Deo quies mihi videtur obtineri non quodam defixo obtutu animi velut obstupescentis,
sed perpetuo ad ulteriorem perfectionum divinarum considerationem progressu, qui tum ex Scriptura sacra, et
historiae Ecclesiae meditatione (unde Dei per Christum beneficia discimus), tum vero etiam ex inquisitione
causarum et admirandis Dei operibus, coelesti illustratione nobis aperitur. Optandum autem esset arcana interiora
quae in ipsis Scripturae sacrae verbis adhuc latent meditatione doctorum aperiri posse sed hoc difficile est in
lingua Hebraica, cujus tam pauca habentur. Ex Novellis intellexi nescio quem in Gallia nomine Bernoville arcana
quaedam circa linguae hujus interpretationem jactare. Mihi semper Bohlii placuit studium. Etsi Wasmuthii
consilium succedit (quod me fateor non satis intelligere spes erit majora erui posse, sed hoc ideo fusius exposui,
ut intelligas diversa ratione ad eundem scopum nos contendere posse.
Quomodo in re morali atque jurisprudentia omnia ex Amore Dei super omnia deducam, alias explicabo uberius. Unde nascitur quoque studium omnia ad promovendam hominum felicitatem dirigendi, qua de re cum multa meditata habeam, omnia tamen superat consilium, quod diu agito, omnes humanas ratiocinationes ad calculum aliquem characteristicum qualis in Algebra combinatoriave arte et numeris habetur, revocandi, quo non tantum certa arte inventio humana promoveri posset, sed et controversiae multae tolli, certum ab incerto distingui, et ipsi gradus probabilitatum aestimari, dum disputantium alter alteri dicere posset: calculemus.
Juvenis ille, qui me paulo ante discessum a Te salutavit, mihi tum quod a Te veniret, tum quod doctrina pariter et aliis nominibus commendabilis videretur, fuit gratissimus. Et cum naturae quoque inquisitione delectari, et Chymicis quibusdam, familiarem esse intelligam, rogare audeo ut eum hortari velis ad significandum mihi, si quid porro didicerit de Experimento insigni Dn. Doctoris Cassii, qui sese aquam injecto nescio quo liquore in durum aliquod corpus convertere posse refert. Imo gratissimam mihi rem faceret, si vellet adire ad Cassium (cui sese non ignotum esse dicebat) tentareque an rei veritatem experimento aliquo discere possit; simulque Cassio significare, posse forsan a curioso aliquo principe non contemnendam ei remunerationem obtineri, si tale quid demonstrare atque docere sit paratus. Quod si eventum aut certe responsionem viri quam maturrime ad me perscribere vellet, me sibi plurimum devincturus esset. Literas ad me sufficit cursori publico Brunsvico-Luneburgico committi, ac simpliciter Hanoveram dirigi hac inscriptione: *A Monsieur Monsieur Leibniz Conseiller Aulique de S. A. S. à Hanover.*
Ex novellis quibusdam didici nescio quem in Gallia Bernonvillium jactare arcanam linguae Hebraicae clavem a se repertam. Ego an Bohlianis meliora allaturus sit dubito. Multa mihi narrata sunt de celeberrimi Wasmuthi opere Chronologico ex hebdomadum inde ab initio mundi consideratione eruto, quod si succedit (quemadmodum opto magis, quam sperare satis audeo) plurimum etiam ad pietatis religionisque confirmationem proderit. Sed ego Te districtum sacris negotiis diutius quam par est, teneo. Vale ac porro fave.
Dabam Hanoverae 8. Jul. 1687
Pl. Reverendae Amplitudini tuae obstrictissimus Gotfridus Guilielmus Leibnitius.