Series II Band 2 · No. 46.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 14. (24.) Mai 1687. [44.49.]

Latin

I. N. J. C.

S. P. Vir Nobilissime Excellentissime. Domine et Amice honoratissime.

Nae Tu et morulam et opellam a me praestitam egregie pensas, tuis et eruditionis et humanitatis adeo plenissimis litteris! In quibus tamen hoc prae aliis omnibus oblectat, quod brevi Te coram videndi spem facis. Quaeso ne illa me fallat. Vix enim habeo quenquam, cum quo aliquot horas aeque desiderem de rebus litterariis agere paulo confidentius. Interim mitto Epistolam Vagetianam, cui juncta erat Di Capelli discussio rariorum Beccelerianorum, in monetis aliquot et aliis artificiosis partim et naturalibus consistentium. Libros memoratos partim tantum vidi, sed nullum eorum legi, nisi Pufendorffiana carptim in paucis foliolis necdum ligatis. Vel unius ejus adeo mordax et omni juri naturae contraria, de jure naturae controvertendi ratio, me absterret, ne quid in eo argumenti meorum publici faciam juris, de quibus Deo Volente coram. Den Schaden Josephs necdum vidi. De Analyticis accessionibus idem tecum sentio, et opto. Ut nempe alii a Viotto et Conringio (quorum neuter iis par erat) huic operi aliquando admoveant mentes. Sed illa quidem spes, nisi a Te impleatur, apud me desperata est. Sed et de his coram, si Deus volet atque vivemus. Interim felix festum hoc et omnia felicia alia Tibi precor ex animo. Vale.

Excellentissimi Tui Nominis observantissimus V. Placcius

Hamb. 1687 d. 14 Maij

A Monsieur Monsieur Leibnütz. Conseiller de son Altesse à Hanover.