Series II Band 2 · No. 44.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

Hannover, 10. (20.) Mai 1687. [39.46.]

Latin

Recte Am Kopf des Briefes von Leibniz' Hand: Ad Vincent. Placcium accepi Tuas sane gratissimas cum responsis amici ad quaesita de eo quod interest, quo nomine plurimum gratias ago.

Prodiit nuper in Batavis liber inscriptus Medicina Mentis et Corporis autore Tschirnhusio Equite Lusato, amico meo, in rebus Mathematicis omnique philosophia excellente. Is fuerat initio ex asse Cartesianus, sed cum Parisiis crebro mecum ageret ostendi meliora quaedam fundamenta, inprimis discrimen definitionum Nominalium et realium, quod in eo consistit, ut ex definitione Reali agnoscere possimus, utrum res sit possibilis nec ne; huic ille jam fundamento meditationes suas magnam partem recte inaedificat. Cartesius autem contra hanc observationem peccaverat in sua post Anselmum proposita demonstratione Existentiae Dei, ex eo quod Deus est Ens perfectissimum, atque ita omnes perfectiones, adeoque et existentiam involvat. Quae demonstratio hoc saltem probat Deum necessario existere, si modo sit possibilis, neque enim ex definitionibus aliquid concludi tuto potest, nisi constet eas esse reales, sive de re possibili. Caeterum multa perutilia in suo libro annotat Tschirnhusius licet nonnunquam de aliorum sententiis suisque pronuntiet paulo liberalius, et in quibusdam Geometricis in paralogismos inciderit, promtiore quam par est, asseveratione de rebus nondum excussis. Subjicit etiam nonnulla de Medicina Corporis, quam suasi ut appellaret, (: barbariuscula sed significantissima voce :) provisionalem, ne aliis praejudicare videatur aliquando certiora detecturis, vera enim Medicina adhuc in puteo Democriti latet.

Nescio an Cl. V. Samuelis Pufendorfii librum legeris Eridis parum amabili titulo inscriptum, ut in literis ad me loquitur vir quidam illustris. Ego scriptoris ingenium colo atque exosculor, sed vellem moderari sibi nonnihil, minusque acriter invehi in dissentientes. Si voluisset Caesarini Furstenerii autor (exemplo Monzambani) satyra vindictam sumere a dissentientibus, quantum illi chartae quantum temporis impendendum fuisset, melioribus destinatum?

Nostine atra an alba sit societas illa, quae se vocat eine ump den Schaden Joseph sich bekรผmmernde Gesellschaft. Quantum judicari potest, socii illi Dreiero, Zeidlero, et horum discipulis videntur infesti, quos titulo syncretistarum infectantur. Promittunt praeterea nescio quam artis Apodicticae emendationem, Analysi Zeidlerianae oppositam, sed artis tantae nulla in libello illo Germanico Vom Schaden Josephs exstant vestigia. Certe Viottus ipse, quem laudant, meo judicio longe adhuc ab ejus penetralibus abfuit, non minus quam Conringius, qui Epistola praefixa Viottum commendavit. Tametsi Conringium ingenio et judicio valuisse dubium nullum sit, sed difficile est ad artis Analyticae arcana pervenire Matheseos expertem. Verum ego Te diutius teneo quam volebam. Vale.

Dabam Hanoverae 10. Maji 1687