Series II Band 2 · No. 37.
JOHANN VAGETIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 22. Februar (4. März) 1687. [35.47.]
Vir Nobilissime et Clarissime
Pergratae mihi fuerunt, omni ex parte, literae Tuae, et satisfacere omni desiderio Tuo, si possem, haud quaquam intermitterem. Cum omni non possim, cui possum, id ut pro virili expleam,
1. Isagoges Phoranomicae textum excusum jam esse, nuncio, addendae restant solae figurarum delineationes.
2. Schedas nondum omnes vidi. Quae penes Dn. Siverum sunt, eas perlustrandas nunc demum accepi, neque credo, de contentis schedarum tantum posse cognosci ex inscriptionibus, quantum Fogelius in Vita Jungii aperuit, nedum amplius quicquam, quare 300 fasciculorum et quod excurrit catalogum manuscribere, nullo sperato fructu, saepius vereor unquam ut possim.
3. Heureticam peculiarem numerat scientiam, sed in quantitatibus occupatam. Heureticam quae Logicae pars possit censeri, credo, ipse aptis locis per Logicae corpus fuerit distributurus, artis sc. inveniendi et dijudicandi veritatem, nec objectum agnoscentis aliud, quam Tres mentis operationes, quarum singulis singuli libri sunt attributi generatim dirigendis; speciatim a[utem] pro materiae diversitate singuli universis, ut alii praeter has partes parti non videatur posse esse locus.
4. Texturae schedas aliquot, inquit Dn. Siverus a se D. Fogelio esse datas. Quae v[ero] Fogelii in manibus fuerant Jungiana, D. Kirstenius ad se recepta, tandem Bibliothecae publicae tradidit. Requirenda ergo haec istis in schedarum manipulis erunt folia.
5. Becceleriana petivi, obtinui, et Dn. Lic. Placcio misi, per occasionem transmittenda. Venibunt 5000 Imperialibus et qui emptorem suppeditarit, ei honorarium obtinget.
6. Typothetas obsequentes si quando Deus dabit, non intermittam iis uti, et chartis per hebdomadem binis, non dubito, quin possim vacare. Interea id dum expectatur, descriptionem urgere non desinam, nec requirere unum post alterum, quod ni«mis a»bstrusum aut diffusum non sit, expetentium in gratiam, gravabor.
Denique [7.] Volupe fuit, Contemplationes de consequentia a rectis demonstranda cognoscere, magnasque de communicatis illis ago gratias. Videtur autem prior modus, ipsam hanc consequentiam, ad quam confirmandam arcessitur, in II, 3, 4, supponere, adeoque a petitione principii defendi non posse. Posterior et firmus videtur, et observatu propter alios etiam quos pollicetur usus, dignissimus. Suas habet consequentia a compositis ad divisa quae num. 3. supponitur exceptiones, sed hic, quantum adhuc video, non metuendas. Militat quippe ex Log. Hamb. V, IIX, 12, et IX, 33, quicquid hic requiri credo. Ipse numerus II, nititur etiam V, X, 4, II.
Deus porro patefaciat disciplinarum arcana, et patefacta efficiat Sanctissimo Suo Nomini gloriosa, Hominumque veris commodis proficua. Is Te servet et optatis omnibus beet. Ego persevero
Tui, Vir Clarissime Studiosissimus, et ad officia paratissimus
Hamb. 22. Febr. 1687. Joh. Vagetius manu propria
Viro Nobilissimo, Clarissimoque Dn. Gotfrid-Guilielmo Leibnizio Jcto et Philosopho praecellenti, et Illustrissimi Ducis Lunaeb. Hanoverae Bibliothecario, Amico meo pl. colendo. Hanoveram.