JOHANN VAGETIUS FÜR LEIBNIZ
Hamburg, 4. (14.) Januar 1687. [28.34.]
Facsimile: PDF at uni-muenster.de
Log. Hamb. III. XXXIII. Leibniz exemplifiziert am Rand: O. A est B. Graφice est ars, E. O. C ad aliquod A, Ergo omne Discens aliquam est C ad aliquod B. Graphicen est discens aliquam artem Si non, utique Si non, utique § 2. 3. 4 Q. C ad aliquod A, Qu. Discens aliquam Graφicen non erit C ad aliquod B. non erit discens aliquam artem Esto, si potest, Esto si potest D, illud C ad aliquod A, Titius discens aliquam graφicen quod non sit, C ad aliquod B. qui non sit discens aliquam artem Jam, quia Jam quia D est C ad aliquod A, Titius est discens aliquam graφicen utique, per Inversionem utique per ... relationis, (rejectu impossibilem omni illi, qui novit et fatetur, correlata se mutuo ponere, quod faciunt, qui ratione utuntur, omnes) Q. A, erit, ad quod C, quaedam graphice erit id quod est D. discens est Titius § 5. 6 Sed O. A est B, Sed omnis Graφice est Ars Ergo per Disamis aut Darapti Ergo Q. B, est ad quod C, quaedam ars est id quod discens est, D. est Titius Ergo per inversionem iterum, Ergo D, est, C ad aliquod B, Titius est discens quandam artem nec potest fieri, ut, Si A est B, tamen detur D, i.e. aliquod C ad A, quod non sit C ad aliquod B
q. e. d. Brevius.
Infert consequentia a rectis universalem, Sub ea comprehensam in 1ma figura semper inferre licet sec. §. 2-4. In ista dianoea composita primae sumtiones erunt, 1) quae casus rectos habet et 2) propositio minor. Ex his iisdem per concessas omnibus dianoeas, syllogismum nimirum 3tiae figurae et duas inversiones relationis. Semper poterit sec. § 5. 6 eadem conclusio inferri. Si a[utem]: fallere posset consequentia a rectis, fieri non posset quin ex consequente ejus universali, deduci posset comprehensa aliqua falsa. Neque enim falsa esse potest universalis, sub qua comprehensa nulla falsa est.
Ita haec videram hactenus in quibus demonstratam h. e. ad concessas dianoeas mihi quando vellem revocabilem, certus eram contineri consequentiam a rectis.
Μεταβάσεως vitia averruncant cautelae inductionis IV, IX perlustravi de ea Jungiana omnia et satis intelligo.
Haec clariss. Leibnizio cum officiorum pollicitatione et voto omnigenae prosperitatis per annum hunc et sequentes omnes quos Deus jubeat esse quamplurimos.
Hamb. 1687. 4 Jan. Joh. Vagetius manu propria