Series II Band 2 · No. 29.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 4. (14.) Januar 1687. [21.33.]

Latin

I. N. J. C.

S. P. Vir Nobilissime et Amplissime

Dⁿe Fautor et Amice honoratissime.

Reciprocato prius ex animo anni novi voto, mitto Jungiana nuper a me per parórama** *retenta, dum Tabellionum praefectus remittit fasciculum, et de crassitie illius et hic conqueritur. Unde sicuti jussisti haec in majoris epistolae formam complicavi.

Accedit Vagetiana deductio desiderata. Ego compositam illam dianoeam facile crediderim ab ignaris hujus consequentiae, per aequipollentiam redigi posse ad simplicem. V. gr. *Quiddam quo vescitur simia, est nux. Ergo Quiddam quo vescitur simia est pomum.* Similiter consequentiam* *a rectis ad obliqua seorsim positam omnino per aequipollentias ad aliquam aliam simplicem consequentiam reduci posse plus una ratione puto. Neque id negasse credam Vagetium sed non intellexisse potius mentem tuam, ac forte putasse hanc consequentiam illi quae ab aequipollentiis ducitur tibi dici aequalem, id quod accessio novorum terminorum haud permitteret. Ubi responderes illi, quaeso id facias, si lubet sub sigillo uti vocant volante, ut et ipse haec ad litteras pertinentia sine duplicato tuo labore cognoscam. Vale.

T. Ampl. observantiss. V. Placcius.

Hamb. 1687. d. 4. Jan.

P. S. An reductio a me in Exemplo Jungiano facta sit in omnibus processura multum dubito, quia non est mutua haec consequentia, quod alioqui videretur ex tali deductione fore praesumendum si perpetuo liceat ita supplere. V. gr. *Ego suscipio Christi Apostolum vel infantem in ejus nomine. Ergo Ego suscipio Christum ipsum.* Non succedet. *Quoddam a me susceptum est Apostolus vel infans in ejus nomine. Ergo Quoddam a me susceptum est Christus ipse.* Unde major fieret Apostolus vel infans in nomine Christi susceptus est Christus ipse.